Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Peregrinacione (854)

Tercio debemus moniri ex remuneratione.

Legitur in Historia Anthiochena quod dum quidam princeps in sua camera vigilaret, vidit coram se quendam militem de domo sua, qui in obsidione civitatis fuerat interfectus , et cum mirabilis pulcritudinis et refulgencie. Requisivit unde erat et causa mirabilis gloria. Qui ait: "Non sunt mortui qui in Christi servicio vitam finiunt, , nec debes mirari tantam pulcritudinem meam quia tam pulcerrimam habeo mansionem. ” Et statim ostendit ei in celo mansionem suam qua nihil pulcrius credi posset. Tunc miles mortuus: "Longe pulcrior preparatur quam cras percipies. ” Et hoc dicto disparuit. Dictus autem princeps cum esset incolumis, convocatis sacerdotibus mane revelavit visionem. Confessionem et ecclesiastica sacramenta recepit. Et cum occurreret turcis, lapide cujusdam machine percussus mortuus est.

Indexed exemplum: TE019995
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para