Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Perjurio (855)

Perjurium Dei maledictionem inducit.

Refert Oratius quod cum romani legatos ad plures gentes misissent ut firmarent pacem cum eis, dum omni juramento firmassent, proditorie et clam irruentes in eos occiderunt eos et omnes romanos quotquot invenerunt. Sed maledictio in detestationem perjurii et fractionis fidei super eos fuit. Nam panis qui frangebantur ab eis sanguinem emittebat, animalia domestica et blanda cum balatu et ululatu miserabili fugiebant ad silvas et montes, deserendo consorcia eorum. Canes etiam cum lacrimosis latratibus oberrantes ad modum luporum vindictam postulabant de proditione facta. Cum autem auditis rumoribus, per imperatorem romanorum fuissent omnes victi, exceptis quatuor militibus qui ascenderunt ad montes, isti statim congelati ad modum lapidis facti sunt immobiles a Dei vindicta.

Indexed exemplum: TE019996
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para