Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Perseverencia (864)

Quarto est meritorum accumulativa.

Refert beatus Jheronimus quod quidam senex fuit qui dum in choro doceret discipulum suum admonendo ne oppresso somno dormiret, accidit ut vigilante juvene continue senex fuisset oppressus somno. Et licet juvenis ad dormiendum esset frequenter temptatus, ne monicionem frangeret dormire nolebat. Cum autem expergefactus senex circa matutinas juvenem misisset ad lectum; dum oraret vidit quendam ostendentem sibi locum gloriosum et cathedram sive sedem. Et quia in cathedra erant septem corone, et dictum est ei quod discipulus suus illas lucratus fuerat illa nocte. Tunc senex mane facto interrogat juvenem quid fecisset, et ille: "Nihil nisi sepcies resistiti cogitationi mee que suadebat ut irem dormitum antequam licentiatus essem. ” Tunc senex cognovit quod perseverencia esset maxima virtutum.

Indexed exemplum: TE020005
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para