Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Predicator (883A)

Item ad idem. refert Jacobus de Vitriaco quod dum quidam episcopus visitaret quandam abbatiam monachorum, non valens extrahere aliquid de statu monasterii a magnis, vocatis pueris et trufando cum eis, quis eorum sit magis fraudulentus requirit. Tunc dixerunt quod unus. Tunc episcopus ad eum: "Doce me, rogo te, minimam fraudem. " Tunc puer: "Ego ponam quod docebo vos quod non scivistis, nec scitis, nec scivi ergo nec scio. " Tunc episcopus, credens quod vellet aliquid revelare de factis monasterii, dedit sibi optimas vestes. Et cum instaret ut doceret quod dixerat, accepit puer festucam et ait: "Vos nescitis, nec scivistis, nec scio, nec scivi quot pollices habet in longitudine ista festuca, sed ego docebo vos. " et incipiens mensurare, cum venisset ad finem dixit: "Modo scitis!"

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para