Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Aspectu (89)

Quarto est omnium bonorum depredatio.

Unde legitur in Barlaam quod rex consilium de vita filii sui quesivit. Cui a sapientibus dictum est quod si videret in decem annis lumen, lumine privaretur. Cum autem per decennium inclusus fuisset, postea fuerunt sibi ostensa omnia que eum inducere poterant ad visus complacentiam, inter cetera fuerunt sibi mulieres ostense . Ideo quesivit quo nomine vocarentur, cui responsum est: “Hi sunt demones qui seducunt homines. ” Qui cum quereret ubi majorem complacentiam inveniret, respondit: "In aspectu demonum istorum. ” Tunc sapiens: "Nunc video quod oculi ante omnia sunt raptores velocissimi, consiliatores turpissimi, proditores nequissimi, et sunt porte mortis et janue inferni. "

Indexed exemplum: TE019133
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para