Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Purgatorio (905)

Purgatorium debet timeri propter multas rationes.

Primo propter pene acerbitatem.

refert Geraldus de Sumptheco quod de Lemonicis baro quidam fuit nobilis genere, dives possessione, justus gracia et benedictione. Sed quantum in multis offendimus omnes. Et si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmet ipsos seducimus et veritas in nobis non est, ut dicit Johannes. Ideo factum est, Domino disponente ita, ut predictus baro percussione lepre corriperetur a Domino, et forsitan ad commissorum purgationem et ad patientie probationem vel ad meritorum cumulationem. Cum igitur per quinquennium supradicta passio corpus ejus vehementer vexaret, et ipse illam cum multa pacientia et graciarum actione humiliter pertulisset, positus quadam die in angaria spiritus allocutus est Dominum ita dicens: "Domine Pater Domini nostri Jhesu Christi, pater misericordiarum, et Deus totius consolationis qui consolaris nos in omni tribulatione nostra. Domine, et si dignus sum ista tribulatione propter mea multa peccata, tum tua pia consolatione et misericordia consolare, Domine, et fac hanc misericordiam ut transeat a me calix iste et assumas tibi animam meam ; sed tamen ut beneplacitum est tue voluntati et expediens saluti mee” .

Cum autem in amaritudine spiritus ista secum revolveret, apparuit ei angelus Domini et ait: "Quid clamas? Quid queris? Salus est anime quod pateris, verumtamen optio tibi datur a Domino vel hic per alios quinque annos purgationem sustineas, vel in purgatorio tribus tantum diebus. ” Quod ille audiens cum toto spiritu affatus est angelum: "Semper ita volo ita sit, ita fiat voluntas tua sicut in celo et in terra; mihi autem obsecro ita fiat ut non solum tres, sed etiam centum dies in purgatorio patiar tantummodo quod evadem hunc corporis mei inestimabilem cruciatum. ”

Quo audito, angelus animam ejus accepit et in purgatorio posuit et discessit. Facta autem modica mora cepit illa anima murmurare contra Deum et angelum et clamare: "Ubi est veritas? Ubi est pactum? Tres dies dati sunt mihi; nunc autem plus quam mille annos sustineo hanc penam et amaritudinem istam. ” Apparuit ei angelus dicens: "Anima quid clamas? Quid murmuras?” Ille repetens predicta respondit. Et angelus ad eum: "Non trium horarum spatio purgatorium pertulisti, sed necdum emptum est sudarium pro tui corporis sepultura. Revertere igitur ad corpus tuum et illam penam patienter sustine ut posses effugere istam. ” Quod et factum est.

Notes:
  • Les variantes de cet exemplum absent des manuscrits A C sont prises dans le manuscrit de Cracovie Bibl. Jagell. 1410, abrégé D.
  • Limoges, France.
  • 1. Ep. Jn. 1, 8
  • 2. Cor. 1, 3
  • Mt. 26, 39
  • Ex. 14, 15
  • Mt. 6, 10
Indexed exemplum: TE020044
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para