Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Rapina (911)

Tercio est excecativa.

Legitur in Speculo Exemplorum quod laborante quodam principe in extremis, venit ad eum sapiens sacerdos inquirens illi: "Audivi quod multos innocentes damnastis, multas viduas et pauperes spoliastis et judicia justa pervertistis. Et ideo oportet vos de omnibus confiteri. ” Quo audito, princeps respondit: "Ego habui ministros meos: videant ipsi quid fecerint. "

Cui sacerdos: "Sicut meruissetis per bonos ministros si habuissetis, ita peccastis per malos ministros quibus potestatem vestram commisistis. ”

Tunc princeps tanquam sapiens omnes ministros suos vocari fecit, eosque confiteri omnia peccata que fecerant ex potestate accepta illi sapienti. Quo facto, dixit princeps sacerdoti: "Modo scis omnia opera mea mala, da mihi penitentiam de omnibus que isti confessi sunt. "

Attendant qui homines suos gravant mediantibus judiciis et bajulis.

Indexed exemplum: TE020050
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para