Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Religioso Bono (915)

Quarto debet esse discretus.

Legitur in Speculo Exemplorum quod fuerunt duo religiosi quorum unus divine sapiencie in suis orationibus nihil in speciali petendo, alter vero oppositum faciebat. Cum autem simul de hoc collocutionem haberent, volentes experiri quis discretius peteret, cum quilibet praesset in quadam gracia, unus petebat pluviam, vel serenitatem, vel frigus, vel calorem, secundum quod indicabat expediens terris sibi commissis. Alter vero qui nihil petebat in speciali, totum dimisit dispositioni divine. Cum autem venissent messes, terre illius qui in speciali petebat fuerunt omnino steriles, sed terre alterius fuerunt copiosissime habundantes. Et tunc cognitum est quod ille qui commitebat se divine sapiencie erat discrictior.

Indexed exemplum: TE020054
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para