Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Sacerdos (924A)

Secundo debet esse misericors. Legitur in Speculo Exemplorum quod dum quidam sacerdos parasset optimum prandium et duo religiosi venissent ad hospicium ejus, ait sacerdos: "Tristis sum, quia hodie incurri majorem excommunicacionem et non potestis comedere mecum, sed vado ad villam et procurabo vobis hospicium bonum. " Cumque ivisset, illi religiosi clauserunt portam post eum et ponentes mensas inceperunt comedere illa bona que pro se paraverat sacerdos. Tunc sacerdos rediens et inventa porta clausa , clamavit:"Aperite!" Illi vero de intus respondebant: "Dimmittatis nos comedere quia excommunicatus estis et non comedetis nobiscum. " Finaliter, aperientes eis expressit dolositatem suam.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para