Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Sapiencia (928)

Secundo est illuminativa.

Legitur in Speculo Exemplorum quod fuit quidam Merlim nomine qui verba mirabilis edificationis dicebat. Nam semel interrogatus quid faceret pater ejus, respondit: "De uno damno facit duo, sicut unus homo qui faciebat, qui claudebat viam unius agri: dixit quod de uno damno faciebat duo. ” Item interrogatus ubi esset frater suus, respondit: "Extra, ubi venatur, et quicquid capit perdit et quicquid non capit remanet sibi. ” Ipse videns sacerdotem ducentem puerum ad tumulum cantando et parentes flere, ait: "Qui plorant deberent cantare et qui cantant deberent plorare, quia fuerat filius sacerdotis. ”

Indexed exemplum: TE020067
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para