Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Satisfactione (929)

Satisfactio multa bona inducit in nobis.

Primo est demonum fugativa.

Fuit quidam sanctus pater ad quem quamplurimi confluebant propter gratiam, quam habebat in exhortationibus et confessionibus.

Contigit autem quod de quodam castro pergebant ad eum viri et femine, et quesivit ab eis miles dominus castri quo irent et ad quid. Cui cum fuisset dictum quod ad talem sanctum pergebant ut illi peccata sua confiterentur, cepit intra se cogitare dicens: "Ego melius deberem ire quia semper raptor fui, et universorum Domini transgressor mandatorum. ”

Sed ex alia parte dicebat sibi cogitatio sua mala: "Nihil tibi prodesset ire quia penitentiam non posses suffere. ” Cogitationem tamen superans, superavit se et ad eundem ivit, et omnia mala que fecerat illi sancto homini est confessus. Post confessionem quesivit pater ille ab eo si septennem penitentiam posset facere. Quo respondente non, quesivit de tribus annis, respondit non; tunc de uno anno et septem mensibus et uno mense: respondit non. Tandem quesivit si in quadam ecclesia deserta, que ante castrum suum erat, posset per unam noctem in remissionem peccatorum suorum vigilare. Quo annuente, ait: "Non egredieris de tota nocte quicquid tibi contingat. "

Rediit assumpta penitentia ad castrum suum, et cum venisset ad illam ecclesiam desertam cogitavit secum: "Melius est quod modo agas penitentiam tuam quam si differres agere: non enim posses de facili redire. ” Descendit autem de equo suo et posuit eum in porta, ipse vero stetit coram altari et oravit. Et cum ibi excubaret et nox venisset, demones congregaverent se de tota illa regione. Quibus congregatis dixit unus demon qui ceteris major erat: "Hodie amisimus unum amicum quondam nostrum, qui semper noster fuerat. Si tamen perseveraret in penitentia que sibi fuerat injuncta, nisi faciamus quod resiliat et penitentiam abiciat nobis penitus est amissus. Estne ergo aliquis inter nos qui callide sciat eum ab ecclesia expellere?"

Respondit unus: "Ego, si mihi precipitis abjiciam. "

Dixit ei: "Vade!” Tunc transfiguravit se demon ille in specie cujusdam sororii militis, de cujus consilio miles omnia faciebat quia multum discretus erat. Venit ergo ad militem et dixit illi: "Quomodo hic remansisti in loco deserto et sine defensione? An nescitis quod tales et tales nobis inimicantur. Qui si hic vos invenirent in frusta dividerent, quomodo tantam insipienciam egistis? Exeatis cito et eamus ad castrum!"

Cui ille: "Injunctum est mihi in penitentia ut de tota nocte non egrediar, et ideo nullatenus hinc exibo. ”

Respondit autem ei sororius: "Nisi exiveritis de cetero non dabo vobis consilium, et perdetis amorem meum, et ero vobis contrarius in omnibus factis vestris!"

Dixit ei miles: "Quicquid inde debeam perdere ex quo pro remissione peccatorum vigilo, nullatenus hinc exibo. ”

Rediit confusus et retulit demoni qui peterat, dixit: "Sic et sic feci et non potui prevalere, durior est lapide quia nequit a penitentia separari. ” Quesivit secundo demon major si esset aliquis qui eum deciperet et ab ecclesia expelleret, respondit quidam: "Primus nihil fecit, ego decipiam eum et ab ecclesia expellam. ”

Respondit major: "Vade!” Qui ivit et transfiguravit se in speciem uxoris militis, deferens in duobus brachiis duos filios parvulos quos ille miles habebat, et venit sine victa et clamide capillis omnibus laceratis et dixit militi: "Hostes invaserunt castrum vestrum et invaserunt omnia bona vestra et ducunt homines vestros captivos, et me de domo propria turpiter ejiecerunt; sed cito eos persequimini cum hominibus qui remanserunt potestis eos capere, et homines liberare et uxoris injuriam vindicare. ”

Respondit miles illi sicut et primo, tunc illa: "Nisi veniatis ecce filios vestros projicio et nunquam de illis curam de cetero habebo!” Et projecit illos cum magno ictu in ecclesie pavimentum. Nec propter hoc miles de loco orationis in quo fuerat est remotus.

Rediit ergo ille confusus ad majorem dyabolum dicens: "Durior est adamante, sic et sic feci. "

Et dixit major: "Sumusne victi?” Iterum quesivit secundo si esset aliquis qui posset contra militem prevalere. Respondit quidam: "Primus et secundus nihil sciunt deceptionis, si vero jubes ego decipiam eum. ” Jussus ivit illuc et simulavit quod ignis esset accensus in omnibus que erant circa ecclesiam terris pariter et arbustis, in tantum quod flamma videbatur intrare per fores ecclesie et per fenestras. Cepit ergo dyabolus clamare: "Venite! Venite! Juvate ad extinguendum ignem!” Quod miles audiens manebat immotus. Tunc dyabolus venit ad foras ecclesie dicens: "Cujusmodi homo estis? Omnis homo bonus juvat ad extinguendum ignem. Nonne putatis vos exaudiri a Deo quod tot bona permittitis incendi?

Cui miles: "Pro nullo, inquit, exibo quod possit continguere quia mihi hoc in penitentia est injunctum. ”

Recessit igitur tercius confusus et qualiter fecerat ennarravit. Tunc major demon ait: "Poterimus alium invenire ne confudamur omnes qui sciat eum expellere?” Injunctum est cuidam qui ivit, et se in sacerdotis speciem transformavit venitque ad campanas et pulsavit, et post accendit candelas et cepit parare altare. Et prospiciens coram altari vidit militem et ait illi: "Nonne tu es talis miles?” Qui respondit: "Sum. ”

"Tu es, inquit, excommunicatus quia ignem posuisti in tali loco et pro tali facto et totaliter egrediaris cito ecclesiam, quia non dicam matutinas nisi prius exeas. ” respondit miles sicut aliis, et addidit demon: "Infelix non sufficit tibi quod tot mala feceris, nisi quod modo auferas Deo obsequium suum; ego enim volo dicere matutinas et postea celebrare. Exeas ergo et non impedias divina. ”

Qui nullo modo acquievit. Confusus ergo dyabolus tunc recessit. Miles vero facto mane ivit ad castrum suum et invenit uxorem et filios, et sororium suum, et totum castrum sicut prius relinquerat, nihil enim mali eis acciderat. Et revelatum fuit sanctis patribus quod prefatus miles quatuor coronas lucratus fuerat in celis paratas temptationes quatuor superando.

Hoc est contra illos qui nunquam resistunt dyabolo, sed ad modicam temptationem frangunt penitentias sibi injunctas.

Notes:
  • B offre une version très abrégée de cet exemplum.
Indexed exemplum: TE020068
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para