Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Satisfactione (931)

Tercio est virtutum ostensiva.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod duo fratres manentes in heremo rogaverunt Deum ut ostenderet eis ad quam mensuram pervenerant; quibus responsum est quod nondum pervenerant ad mensuram Eukarii pastoris ovium et uxoris ejus. Qui relinquentes heremum, eum quesierunt. Et cum invenissent ejus uxorem in tugurio, interrogaverunt ubi esset vir suus. Eukarius vero cum quadringenta ovibus venit et unamquamque lavit pedes suos. Et cum se nihil omnino gustantes dicerent, rogabant eum ut sua et sue uxoris opera eis manifestaret. Tunc dixit se opilionem simplicem et nullum facientem bonum computatione dignum. Et illis dicentibus quod Deus eos miserat sibi revelatione, timens Eukarius dixit quod illas oves habebant a parentibus suis, et quicquid ab eis percipere poterant in tres partes dividebant: primam expendebant in usus pauperum, aliam in susceptionem peregrinorum, terciam vero in usus proprios; et quod semper virgines remanserant de nocte seorsum jacentes induti saccis; in die autem vestibus assumptis custodiebant oves suas et alia opera faciebant. Eorum autem secreta nemo sciverat ante illud tempus. Tunc secreta illi mirati glorificaverunt Deum.

Indexed exemplum: TE020070
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para