Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Sortilegia (934)

Sortilegia multa mala inducit in nobis.

Primo facit deceptionem.

Legitur in Speculo Exemplorum quod fuit quedam vetula, que semel veniens ad quendam sacerdotem dixit sibi quod bonum locum illa nocte tenuerat; quia eundo cum facis intraverant cameram ejus et invenerant eum discoopertum; et nisi cooperuisset eum ipsum fortissime verberassent. Tunc sacerdos: "Et per quem locum intratis?” "Per fornellum, dixit illa, quia per quemcunque locum voluimus intramus. ”

Tunc sacerdos: "Veniatis hodie ad locum interius et dabo vobis pecuniam. "

Que veniens, inclusit eam intra; et dum cum baculis egregie verberaret dixit: "Ex quo intrastis per fornellum exite per vitream vel per campanile!"

Indexed exemplum: TE020073
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para