Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Sensus Tactus (939B)

Ad idem. Ubi supra. Solitarius quidam erat in inferioribus partibus Egypti et hic nominatissimus erat, ita quod solus sedebat in cella in deserto loco. Sed ecce juxta operationem Sathane, mulier inhonesta audiens de eo, dixit juvenibus: "Quid vultis mihi dare; ego deponam illum solitarium virum!" Illi autem statuerunt precium sibi datandum. Que egressa, vespere venit ad cellam ejus, velud errandus, et cum pulsasset cellam egressus est ille, et videns eam, turbatus est, dicens: "Quomodo illuc venis?" Illa autem quasi plorans dixit: "Errando illuc veni. " Qua cum nimia moneretur, introduxit eam in atriolum cellule sue, et ipse intravit solus in cellam suam et clausit. Et ecce infelix illa clamavit: "Abba, fere me comedunt hic!" Ille autem iterum turbatus est, timens judicium Dei, dixit: "Igitur veni mecum hic. " Et aperiens ostium introduxit eam. Cepit autem dyabolus velud sagittis stimulare carnem ejus. Qui cum intellexisset dyabolus esse stimulus, dixit intra se ipsum: "Viae dyaboli tenebre sunt, Filius autem Dei lux est" Surgens ergo accendit lucernam, et tunc inflamaretur desiderio, dixit: "Quoniam qui talia agunt et pudice mulieres tangendo in tormenta vadunt. Proba ergo te ipsum ex hoc si potes sustinere eternem ignem. " Misit digitum suum in lucernam, quem cum incendisset ardens non sentiebat propter nimiam flammam concupiscentie carnalis. Et ita usque ad mane faciens, incendit omnes digitos suos. Illa autem infelix mulier videns quod faciebat vir sanctus, a timore velud lapidea facta est mortua. Et venientes juvenes mane ad videndum illum, dixerunt "Venit hic mulier Sero?" Ille dixit: "Etiam, ecce ubi dormit. " Et intrantes invenerunt eam mortuam et dicerunt: "Mortua est, abba pater. " Tunc ille retrovertiens palliolum suum quo utebatur, ostendit eis manus suas dicens: "Ecce quod michi fecit illa filia dyaboli perdens omnes digitos meos. " Et narrans eis quod factum fuerat et dixit: "Scriptum est non reddere malum pro malo." Et faciens oracionem, suscitavit eam, que conversa caste egit residuum tempus vita sue.

Notes:
  • Ps. 35, 6
  • 1. Jn. 1, 5 ; Thess. 5, 5
  • Gal. 5, 21
  • Prov. 17, 13; Thess. 5, 15;1. Pi. 3, 9
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para