Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Vana Gloria (946)

Item ad idem. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod cum quidam clericus somniasset quod de quodam monticulo benedicebat populum, opinionem habuit de se quod episcopari deberet. Et ideo propter hoc avarissimus fuit et incepit congregare magnas pecunias. Cum autem questa deberet fieri et omnes judicarent quod iste propter suam avariciam optimus questor esset, convocato populo, induitur cappa serica, ponitur super monticulum, brachium argenteum sibi traditur in quo erant reliquie ad benedicendum populum . Et benedicendo recordatus est somnii sui, et videns quod erat completum, projecit brachium. Et cum fregisset, indignatus populus tantum eum verberaverunt quod fere mortuum dimiserunt; et accedentes ad domum et ad archam omnes pecunias suas ecclesie dedicaverunt.

Indexed exemplum: TE020085
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para