Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Virginitate (961)

Virginitas multa bona inducit in nobis. Primo est Dei amativa.

Refert Heraclides quod dum quedam virgo intrasset monasterium ut melius per humilitatem posset virginitatem observare, fatuam se finxit ut viliora et immunditiora officia totius monasterii injungebantur sibi. Cum hoc per multos annos cum mirabili complacencia complevisset, nec ad mensam comedebat, nec calciamenta portabat, nec velum in capite, apparuit angelus Domini cuidam heremite sancto dicens: "Vade ad tale monasterium et ibi invenies mulierem super caput pannum fractum portantem, cujus vita melior est tua; nam diebus et noctibus pugnat contra cor suum, nec propter hoc recedit a Deo. ” Cum autem illuc venisset, vocatis monialibus, nec illa adesset, supplicat ut omnes venirent. Cumque vidisset illam et vidisset signum datum ab angelo, prostratus ad pedes ejus benedictionem ejus petebat; illa etiam versa vice ab eo idem requirebat. Cum autem moniales abbati dicerent quod fatua erat, nec decebat hoc facere, ait: "Ymmo vos omnes estis fatue. ” Et enarravit quid sibi fuerat revelatum. Tunc omnes prostrate petentes veniam confitebantur de illusionibus et de verberationibus ei factis.

Notes:
  • version très résumée dans A: Legitur in Vitas Patrum de virgine quadam, que ut melius Domino servaret fatuam se simulabat.
Indexed exemplum: TE020100
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para