Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Usura (966)

Item ad idem. Refert Cesarius quod quidam usurarius compunctus omnia bona sua pauperibus erogavit. Cum autem hoc dixisset cuidam sacerdoti, sacerdos jussit intra saccum poni de elemosinis taxatis. Et cum in crastinum usurarius qui custodierat saccum aperuisset, invenit eum plenum buffonis. Tunc sacerdos: "Tales fuerunt elemosine quas de alieno dedisti. "

Tunc usurarius: "Quid ergo domine faciam ut sim salvus?"

Tunc ille: "Ut includam te, ex quo non habes de quo satisfacias, in archa cum buffonibus istis ut per unam noctem jaceas cum eis. ” Qui acquiescens, in crastinum solum ossa fuerunt inventa. Et effulget tantis miraculis ut ejus sepulcrum curaret a morsu buffonum.

Indexed exemplum: TE020106
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para