Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Bello (l47)

Item ad idem. Refert Helinandus quod quidam volens inducere bellum in civitate Troyana, fecit fieri unum pomum aureum in cujus circumferentia erat scriptum:” Pulcriori detur. ” Cum autem omnes nobiliores mulieres fuissent congregate in quodam festo, projectum est pomum in medio, et perlecta scriptura quelibet dicebat quod suum erat, extollens suam pulcritudinem. Cum autem imperator requisitus de justicia fuisset intueretur earum pulcritudinem, unam pauperem a ceteris distantem vidit excellentioris forme licet ipsa non jungeret se inter pulcras, et huic datum est pomum in confusionem aliorum.

Pomum est Filius Dei, projiciens Spiritus Sanctus, mulieres virtutes vel scientie que precesserunt in Veteri Testamento, pauper est Virgo Benedicta vel humilitas.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para