Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 35, 1
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De conversione
Heisterbach (Vallis sancti Petri), abbaye cistercienne en Rhénanie-du-Nord-Westphalie. Abbaye-fille d'Himmerod, de la filiation de Clairvaux, fondée en 1189 d'abord sur le mont Stromberg (Petersberg) et ensuite, en 1191, transférée dans la vallée, aux environs du village de Heisterbach. Villers, abbaye cistercienne, en Brabant, fille de l'abbaye de Clairvaux fondée en 1146 par saint Bernard.
- ConversionConversionBekehrungConversiónConversione
- MoineMonkMönchMonjeMonaco
- CistercienCistercianZisterzienserCistercienseCistercense
- conseiladviceRatconsejoconsiglio
- PrièrePrayerGebetOraciónPreghiera
- contemplationcontemplationBetrachtungcontemplacióncontemplazione
- bénédictinbenedictineBenediktinerbenedictinobenedettino
- piétépietyFrömmigkeitpiedadpietà
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXXV De conversione Godefridi monachi Vilariensis, et de revelationibus eius.
In monasterio sancti Pantaleonis in Colonia, quod est nigri ordinis monachorum,
invenis quidam fuit nomine Godefridus,
puritatis eximiae, inter fratres suos sine querela conversatus, secundum
disciplinam ordinis illius. Et quia scriptum est: Justus
iustificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc, desiderio supernae vitae accensus idem Godefridus, et quia secundum regulae mandatum
vivere non posset considerans, venit ad nos, humiliter et instanter supplicans, ut
fratrum collegio iungi mereretur. Timens Abbas noster magis in causa esse levitatem, quam devotionem, eum heu suscipere
non acquievit. Passus a nobis repulsam, Vilarium venit, et quod petivit, citius
obtinuit. Qui quantae fuerit religiositatis, quantae sanetitatis, quam fervens in
ordine, per sacras eius reliquias usque hodie Dominus non cessat ostendere. Tempore quodam dominus Karolus Abbas
Vilariensis, qui fuerat Prior noster, veniens ad nos, duxit secum eundem virum
venerabilem; et, sicut mihi dixerunt
qui viderunt, tantam gratiam devotionis ei Dominus in missa contulit, ut
stillicidia lacrimarum ex eius oculis super altare vel pectus eius stillarent.,
Quem cum interrogaret nonnus Theodericus de Lureke,
tunc novicius, quondam canonicus Bonnensis, quomodo orare deberet, respondit:
Nihil debetis dicere in oratione, sed
tantum cogitare de Salvatoris nativitate,
passione, resurrectione et aliis quae vobis nota sunt. Quod ipse frequenter in usu
habuit, hoc et alios docere studuit. Habebat et spiritum prophetiae, ita ut
quandoque monachis tentationes futuras praediceret, et ut corda sua per patientiam
praepararent admoneret.
Quantas habuerit consolationes, quam mirificas visiones, solus ille plene novit, qui auctor illarum fuit. Dicam tibi quod
mihi retulit monachus quidam religiosus
Vilariensis de illo. Cum esset tempore quodam hebdomadarius coquinae, et sabbato
secundum consuetudinem lavaret pedes monachorum, dicte completorio, cum clausisset
oratorium, erat enim sacrista, apparuit ei Salvator linteo praecinctus, et pelvim
in manu tenens, et ait ad Godefridum: Sede, ut lavem
pedes tuos, eo quod dudum laveris pedes meos. Qui cum
territus renueret, coegit eum, flexisque genibus pedes eius lavit, sicque
disparuit. Secunda feria post Palmas, stans in choro, cum psalmus, Eructavit cor
meum, devote a conventu decantaretur, ecce virgo gloriosa Dei
genitrix Maria de presbyterio descendens, et chorum more Abbatis circuiens, monachis benedixit, sicque inter
Abbatis et Prioris stallum exiens, quasi ad conversorum chorum properavit. Exivit
ille post eam, ut videret quo iret, sed eam videre non potuit. Statim, nescio
utrum proxima vel tertia die, infirmari coepit. Et cum laboraret in acutis, usque in Pascha in conventu
perseverans, dorsumque castigationibus
lacerans, atque sacros pannos cum ceteris lavans, tandem infirmitate depressus, in
infirmitorio depositus
est. Qui cum iam agonizaret, et esset tempus comedendi, dixit ei minister suus:
Invitus vado comedere, timens ne interim moriamini. Vade, inquit, securus, ante
videbo te. Qui cum in mensa sederet, Godefridus ostium refectorii aperuit,
monachum respexit et benedixit, sicque versus oratorium tetendit. Territus ille,
putabat eum miraculose convaluisse. Statimque percussa est ad exitum eius
tabula,
et recordatus est infirmarius, quia hoc ei promiserat.
Nudato eius corpore ad lavandum, ita invenerunt dorsum eius plagis virgarum
lividum, ut omnes mirarentur. Nuper per revelationem levata sunt ossa eius et in sacrario posita, reservanturque pro
reliquiis. Ipsi gloria qui sic ad se conversos magnificat, cui cum Patre et Spiritu sancto honor et
imperium per omnia saecula saeculorum. Amen. Multa alia de eo referuntur, quae studio
brevitatis supprimo.
NOVICIUS: Satisfactum mihi fateor de causis sive
occasionibus conversionis; nunc de modo vel forma eiusdem aliquid audire delectat.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 43.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE017859 Dialogus miraculorum: I, 30
- TE017860 Dialogus miraculorum: I, 31
- TE017861 Dialogus miraculorum: I, 32
- TE017862 Dialogus miraculorum: I, 33
- TE017863 Dialogus miraculorum: I, 34
- TE017864 Dialogus miraculorum: I, 35, 1
- TE017865 Dialogus miraculorum: I, 35, 2
- TE017866 Dialogus miraculorum: I, 35, 3
- TE017867 Dialogus miraculorum: I, 35, 4
- TE017868 Dialogus miraculorum: I, 37
- TE017869 Dialogus miraculorum: I, 38
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
![TE017864.xml](https://thema.huma-num.fr/resources/graphics/icon_xml.png)
![TE017864.pdf](https://thema.huma-num.fr/resources/graphics/icon_pdf.png)
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.