Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 39
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De conversione
Statuta Capitulorum Generalium Ordinis Cisterciensis ab anno 1116 ad annum 1786 (t.1) 1188: 8: Nobiles laici venientes ad monasterium non fiunt conversi sed monachi.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXXIX De eo quod quidam in conversione ordines sacros celantes propter humilitatem conversi fiant.
Tanta est virtus humilitatis, ut eius amore saepe ad ordinem venientes clerici,
laicos se simulaverint, malentes pecora pascere, quam libros legere, satius ducentes Deo in humilitate servire, quam
propter sacros ordines vel literaturam ceteris praeesse. Hoc quia saepius in
ordine contigit, ita ut de conversis fierent monachi, ante hos quatuor annos, ne
de cetero fieret, diffinitum est in
Capitulo generali, ut tali modo conversi manerent inter conversos. Eodem anno
quidam veniens, ut puto Diaconus, laicum se simulans, in conversum susceptus est.
Cuius Abbas cum postea, nescio quo prodente,
ordines intellexisset, in sequenti Capitulo casum eundem proposuit. Et quia viris discretis videbatur omnino absurdum,
ut quis in tam sublimi ordine positus, foret sine charactere coronae et sine
sacrorum ordinum exsecutione, sententiam mutaverunt.
NOVICIUS: Non miror, si
aliqui celant suos ordines in conversione, cum
legamus priscis temporibus feminas, ut fuit
beata Eugenia et sancta
Euphrosyna atque beata Marina, zelo conversionis sexum virilem simulasse.
MONACHUS: Quid hoc miraris factum
temporibus priscis, cum recentiori tempore in
ordine nostro contigisse sciamus?
NOVICIUS: Hoc omnibus modis scire desidero,
videlicet a qua persona, ubi, vel quomodo tam mirabilis facta sit conversio.
MONACHUS: Femina, de qua dicturus sum, quae fuerit, vel quomodo ad ordinem
venerit, seu quomodo in ordine fuerit, vel consummaverit, sicut nobis retulit monachus
quidam, qui cum ea novicius fuerat in probatione, fida tibi pandam relatione.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 46-47.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE017865 Dialogus miraculorum: I, 35, 2
- TE017866 Dialogus miraculorum: I, 35, 3
- TE017867 Dialogus miraculorum: I, 35, 4
- TE017868 Dialogus miraculorum: I, 37
- TE017869 Dialogus miraculorum: I, 38
- TE017870 Dialogus miraculorum: I, 39
- TE017871 Dialogus miraculorum: I, 40, 1
- TE017872 Dialogus miraculorum: I, 40, 2
- TE017873 Dialogus miraculorum: I, 40, 3
- TE017874 Dialogus miraculorum: I, 40, 4
- TE017875 Dialogus miraculorum: I, 40, 5
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.