Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: II, 14
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De contritione
Orale: « Et sicut nobis postea retulit [Daniel, prieur de Heisterbach], ut nos cautos redderet ».
Heisterbach (Vallis sancti Petri), abbaye cistercienne en Rhénanie-du-Nord-Westphalie. Abbaye-fille d'Himmerod, de la filiation de Clairvaux, fondée en 1189 d'abord sur le mont Stromberg (Petersberg) et ensuite, en 1191, transférée dans la vallée, aux environs du village de Heisterbach.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XIV De Henrico converso, qui peccatum distulerat jusque ad mortem.
Dicam tibi quid ante paucos annos contigit in domo
nostra. Conversus quidam Henricus nomine, homo senex, et secundum ingressum prior
omnium conversorum, peccatum quoddam commiserat, quod nunquam Abbati, neque
Priori, neque alicui confessus
fuerat. Saepius tamen solitus erat confiteri, et videbatur nobis omnibus, quod vir
sanctus esset et multum religiosus. Cum iam in extremis laboraret, idem peccatum
domino Danieli, tunc Priori nostro, confessus est. Et sicut nobis postea retulit,
ut nos cautos redderet, tain grave erat peccatum, quod omnino damnatus fuisset, si
tacuisset.
NOVICIUS: Quid sentis de salvatione huius hominis?
MONACHUS: Sicut
Augustinum lego sensisse: Si contritio eius fuit in cantate, salvatus est; sin
autem, damnatus. Qui sero poenitet, oportet non solum timere iudicem, sed
diligere.
NOVICIUS: Meruit ergo vigilando, ieiunando, laborando, obediendo,
aliisquo operibus iustitiae, quamdiu in illo mortali fuit?
MONACHUS: Nequaquam,
quia opera extra caritatem facta, mortua sunt, et nunquam reviviscunt. Vae ergo
illis qui quotidie in Dei servitio mortificantur, et nihil inde mercedis in vita
aeterna consequuntur. Multi ista ignorant, de finali poenitentia plurimum
praesumentes, nescientes poenitentiam, quae in fine agitur, ut supra dictum est,
tam incertam esse. Dicam tibi tamen exempla de duobus, ex quibus unus in fine
fictam, alter veram egit poenitentiam.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #4384 : Sin, mortal, erases good works. A pious lay brother did not confess a mortal sin until just before his death and thus erased all the good works which he had done during his lifetime. CHeist-II #14 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 83-84.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE017887 Dialogus miraculorum: II, 7
- TE017888 Dialogus miraculorum: II, 9
- TE017889 Dialogus miraculorum: II, 10
- TE017890 Dialogus miraculorum: II, 11
- TE017891 Dialogus miraculorum: II, 12
- TE017892 Dialogus miraculorum: II, 14
- TE017893 Dialogus miraculorum: II, 15, 1
- TE017894 Dialogus miraculorum: II, 15, 2
- TE017895 Dialogus miraculorum: II, 16
- TE017896 Dialogus miraculorum: II, 17
- TE017897 Dialogus miraculorum: II, 18
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.