Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: II, 19
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De contritione
Orale: « Retulit nobis hoc anno dominus Walterus Abbas Vilariensis ».
Villers, abbaye cistercienne, en Brabant, fille de l'abbaye de Clairvaux fondée en 1146 par saint Bernard.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XIX De religiosa femina, quae ter in hebdomada obtinuit monacho lacrimas infra matutinas.
Retulit nobis hoc anno dominus Walterus Abbas Vilariensis, te teste, quod monachus quidam, cum mitteretur ab Abbate suo ad coenobium quoddam sanctimonialium ordinis nostri, rogaverit unam ex eis, quam amplioris meriti apud Deum sperabat, pro se orare. Respondit illa: Quid vultis ut orem pro vobis? Et monachus: Volo ut obtineatis a Domino ter mihi in hebdomada ad sollemnes vigilias, hoc est, feria secunda, feria quinta et sabbato, quando longiores sunt vigiliae, specialem gratiam lacrimarum et devotionis. Cui illa constanter promisit, quia hoc ei obtineret. Reversus monachus ad claustrum suum, gratiam promissam stans ad vigilias exspectavit, et in eisdem noctibus per orationes sanctae illius mulieris a Domino copiose percepit. Illa per spiritum intelligens se exauditam, eidem monacho per quendam clericum familiarem mandavit, et quia iam gratiam percepisset promissam intimavit. Cum vero Abbas eiusdem domus iam dictam gratiam pro aedificatione clerico recitaret, subrisit ille, dicens, se eo multo melius scire, utpote qui ab ipsa audierit, quae talem gratiam impetrare potuit. Recitavit nobis et simile huic idem Abbas, in sua sancta iocunditate dicens: Vos non estis sancti, ego aliquid referam vobis de sanctitate mea, sic incipiens:
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #4717 : Tears, grace of. A monk obtained the grace of tears through the prayers of another monk. CHeist-II #19 22; CHeist-IV #30t; cf. H541 # 21. (© Frederic C. Tubach)
- CataloguesRépertoiresVerzeichnisseRepertoriCatálogos:
-
- Herbert John Alexander, 1910. Catalogue of Romances in the Department of Manuscripts in the British Museum, London, vol. 3. H541 # 21.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 88-89.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE017893 Dialogus miraculorum: II, 15, 1
- TE017894 Dialogus miraculorum: II, 15, 2
- TE017895 Dialogus miraculorum: II, 16
- TE017896 Dialogus miraculorum: II, 17
- TE017897 Dialogus miraculorum: II, 18
- TE017898 Dialogus miraculorum: II, 19
- TE017899 Dialogus miraculorum: II, 20
- TE017900 Dialogus miraculorum: II, 21
- TE017901 Dialogus miraculorum: II, 22
- TE017902 Dialogus miraculorum: II, 23
- TE017903 Dialogus miraculorum: II, 24
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.