Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: II, 22
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De contritione
Orale: « Monachus quidam magnae opinionis retulit mihi ».
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXII De monacho, ad cuius lacrimas diabolus respexit, cum cor eius inani gloria extolleretur.
Monachus quidam magnae opinionis retulit mihi, quando novicius fui, de quodam
monacho, quod die quadam, cum iaceret in oratione ante quoddam altare, et Dominus
ei tantam contulisset gratiam lacrimarum, ut etiam irrigaret terram; ex
immissione diaboli, ut postea patuit, cordi eius suborta est inanis gloria, ita ut
diceret infra se: Utinam videret aliquis modo gratiam istam. Mox is qui immisit
affuit, et ad lacrimas eius stans a latere diligentissime respexit.
Transfiguraverat enim se in speciem nigri monachi. Levans oculos monachus, tam ex
horrore mentis quam ex nigredine vestis, daemonem, totius superbiae auctorem, esse
deprehendit; et, quem per vitium inanis gloriae invitaverat, per virtutem et
signum crucis fugavit. Ob huiusmodi pericula
iubentur a Domino oraturi intrare cubiculum, et claudere ostium super se, hoc est, vitare
laudem humanam.
NOVICIUS: Si nosti adhuc aliqua de contritione exempla, mihi ut
edisseras obsecro.
MONACHUS:
Cogitanti mihi de contritione, alia atque alia occurrunt exempla, in quibus
Christus, totius virtutis auctor, glorificetur, et poenitens omnis consoletur.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #4717 : Tears, grace of. A monk obtained the grace of tears through the prayers of another monk. CHeist-II #19 22; CHeist-IV #30t; cf. H541 # 21. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Caesarius Heisterbacensis, Homiliae de infantia Servatoris [éd. J.A. Coppenstein, 1615], I, p. 71
- VI, 16.
- Magnum speculum exemplorum (Major, 1618), Hypocrita, 1.
- CataloguesRépertoiresVerzeichnisseRepertoriCatálogos:
-
- Herbert John Alexander, 1910. Catalogue of Romances in the Department of Manuscripts in the British Museum, London, vol. 3. H541 # 21.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 91.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE017896 Dialogus miraculorum: II, 17
- TE017897 Dialogus miraculorum: II, 18
- TE017898 Dialogus miraculorum: II, 19
- TE017899 Dialogus miraculorum: II, 20
- TE017900 Dialogus miraculorum: II, 21
- TE017901 Dialogus miraculorum: II, 22
- TE017902 Dialogus miraculorum: II, 23
- TE017903 Dialogus miraculorum: II, 24
- TE017905 Dialogus miraculorum: II, 25
- TE017906 Dialogus miraculorum: II, 26
- TE017907 Dialogus miraculorum: II, 27
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.