Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: II, 25
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De contritione
Parc-les-Dames, abbaye de Cisterciennes en Brabant.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXV Item de puella Judaea apud Lovaniam baptizata.
MONACHUS: Nuper cuiusdam Judaei Lovaniensis filia tali ordine conversa est ad
fidem. Clericus quidam Renerus nomine, capellanus Ducis Lovaniae, solitus erat intrare domum Judaei eiusdem civitatis, et
disputare cum eo de fide Christiana. Habebat autem filiam parvulam, quae valde
diligenter intendebat disputationi, secundum capacitatem intellectus sui ponderans
tam verba clerici opponentis quam verba Judaei respondentis. Sicque sensim per
divinam dispositionem imbuebatur ad fidem catholicam. Suasa etiam a clerico,
secrete tamen, contrita est in tantum, ut diceret se velle baptizari. Adhibita est
ei mulier, quae sine nota puellam de domo patris educeret. Quam clericus iam
dictas baptizari fecit; eamque in monasterio ordinis Cisterciensis, quod
Parcus dicitur, locavit. Cognita eius conversione, pater infidelis
doluit, multam pecuniam offerens Duci, quatenus sibi restitueret filiam, quam
furtive conquerebatur fuisse sublatam. Dux vero cum vellet patri restituere
filiam, Judaeo scilicet Christianam, restitit ei Walterus clericus, dicens: Domine, si hoc scelus commiseritis contra
Deum et sponsam eius, nunquam salvabitur anima vestra. Restitit ei et dominus
Walterus Abbas Vilariensis. Videns Judaeus se frustratum spe, quam habuit erga
Ducem, corrupisse dicitur dominum Hugonem Episcopum Leodiensem. Qui Judaeo in
tantum favebat, ut conventui sanctimonialium de Parco literis suis mandaret,
quatenus illi filiam restituerent. Veniente vero Judaeo ad iam fatum coenobium cum amicis et cognatis suis, virgo infra
constituta, cum de illorum adventu prorsus nil sciret, sentire coepit foetorem
magnum, ita ut palam diceret: Nescio unde sit, foetor Judaicus me gravat. Interim
Judaeis pulsantibus ad fenestram, cum puellae diceret Abbatissa, ut puto: Filia
Katherina, sic enim vocata fuit in baptismo, parentes tui volant te videre;
respondit illa: Ecce iste est foetor quem sensi. Non videbo illos. Et non
acquievit exire. Anno praeterito accusatus fuit idem Episcopus Leodiensis pro
eadem causa coram domino Engilberto Archiepiscopo Coloniae in Synodo eius, et
praeceptum fuit ei, ne de cetero molestaret supradictum coenobium pro puella
baptizata. Tunc quidem subticuit, sed non obedivit. Postea vero literis suis
puellam citavit Leodium, sub poena excommunications, patri suo responsuram super
obiectis. Venit Katherina, sub bona tamen custodia. Allegatum est pro Judaeo, quod
infra annos rapta fuisset, et violenter balptizata. Et dixerunt quidam
puellae: Katherina, dictum est nobis, quod
libenter redires ad patrem tuum, si permittereris. Respondit puella: Quis hoc
dicit? Responderunt illi : Pater tuus. Tunc illa clara voce tale protulit verbum: Pater meus recte mentitus est per mediam barbam suam. Cumque adhuc instaret
advocatus Judaei, commotus dominus Walterus Abbas Vilariensis, ait illi:
Magister, vos loquimini contra Deum et contra honorem vestrum. Sciatis pro certo,
si adhuc unum verbum locutus fueritis contra
puellam, ego laborabo apud dominum Papam, ut perpetuum vobis in omnibus causis
imponat silentium. Tunc ille timens, secrete respondit Abbati: Domine Abbas, quid
nocet vobis, si potero pecuniam extorquere a Judaeo? Ego nihil loquar quod obesse
poterit puellae. Qui mox ut salarium suum accepit, dixit Judaeo: Non audeo de
cetero loqui de hac causa. Anno praeterito, quando dominus Wido Abbas Claraevallis
visitavit in Episcopatu Leodiensi, eundem Episcopum convenit, monuit et rogavit,
quatenus intuitu Dei et honoris sui cessaret a vexatione puellae iam Christo
dicatae. Cui Episcopus respondit: Bone domine Abbas, quid ad vos de causa ista?
Respondit Abbas: Bene ad me, duplici ex causa. Primo, quia homo Christianus sum; secundario,
quia domus illa, in qua deget, de linea Claraevallis est. Et adiecit: Puellam et causam
eius sub protectione domini Papae constituo, et super literas contra illam a vobis
datas appello. Tempore Capituli generalis, literas a domino Papa contra Episcopum
impetratas, per Abbatem nostrum misit Priori de Parco, ut si forte Episcopus adhuc
conventum vexare propter puellam attentaret, eisdem se literis defenderet.
NOVICIUS: Sicut paulo ante in Episcopi Angliae
aedificatus sum misericordia, ita in huius Episcopi scandalizatus sum avaritia.
MONACHUS: Defensores eius dicunt eum non esse pertinacem in hoc negotio amore
pecuniae, sed zelo iustitiae. Quibus minime creditur, quia si agitaretur stimulis
iustitiae, nequaquam cogeret puellam baptizatam,
virginem Christo consignatam et in religione Christiana, etiam supra aetatem,
ferventem, ad Judaicam redire perfidiam.
NOVICIUS: Hoc et mihi videtur.
MONACHUS
: Occurrit mihi huic exemplo aliud ex parte simile, de quodam milite saeculari, ita ut ex ipso suo
facto saepedicto Pontifici exprobrare videatur sententia illa prophetica: Erubesce, Sidon, ait mare.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #2805 : Jewess, baptized. A Jewish girl, who became a Christian and was baptized, resisted all attempts by her parents to make her renounce her new faith. (See also: 2041). CHeist-II #25, CHeist-II #26;.– de Vooys, p. 224. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- AASS, 4 mai, I, 532-534 (De venerabili Catharina)
- Thomas de Cantimpré, 1627. Bonum universale de apibus, Douai. 2, 29, 20.
- Magnum speculum exemplorum (Major, 1618), B. Maria Virgo, 10.
- BibliographyBibliographieBibliographieBibliografiaBibliografía:
-
- M. Goodich, Vita perfecta : The Ideal of Sainthood in the Thirteenth Century, Stuttgart, A. Hiersemann, 1982, p. 100.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 95-97.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE017899 Dialogus miraculorum: II, 20
- TE017900 Dialogus miraculorum: II, 21
- TE017901 Dialogus miraculorum: II, 22
- TE017902 Dialogus miraculorum: II, 23
- TE017903 Dialogus miraculorum: II, 24
- TE017905 Dialogus miraculorum: II, 25
- TE017906 Dialogus miraculorum: II, 26
- TE017907 Dialogus miraculorum: II, 27
- TE017908 Dialogus miraculorum: II, 28
- TE017909 Dialogus miraculorum: II, 29
- TE017910 Dialogus miraculorum: II, 30
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.