Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 18
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De confessione
Orale: Sicut mihi retulit Henricus monachus noster, qui praesens fuit.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XVIII De milite, qui ob meritum confessionis coram Henrico Imperatore in duello triumphavit.
Tempore illo quo Henricus Imperator, pater Frederici, qui nunc regnat, novissime intravit Lombardiam, accusatus est apud eum ab eisdem Lombardis castellanus quidam de rapinis aliisque insolentiis multis. A quibus etiam adductus est pugil quidam fortissimus, giganteae altitudinis, qui eum monomachia impeteret. Nolens eis Imperator negare iustitiam, militem adesse praecepit. Quem cum gigas ille ad duellum secundum ius civile citaret, frater eiusdem militis ad pedes Imperatoris se prostravit, et ut sibi pro germano tenerrime dilecto pugnare liceret, multis lacrimis obtinuit. Qui cum se praeparasset diligentissime per contritionem, confessionem et orationem, omnem suam spem in Christo posuit, cuius signaculum tam in veste quam in clipeo atque manu pugnaturus pro munimento circumtulit. Erat enim vir gracilis, nec multum fortis: Cui cum occurrisset pugil aspectu horribilis, alterum se illi exhibens Goliath, ictum tam valide in clipeo eius dedit, ut tonitruum putares. Miles vero ictum ictui continuums, antequam manum retraheret, cum tanto nisu illam percussit, ut baculum lapsum levare non posset. Deinde crebris ictibus mactans pugilem, per confessionis virtutem vicit insuperabilem. Qui, sicut mihi retulit Henricus monachus noster, qui praesens fuit, sicut bos mugiens, in haec verba prorupit: Vae mihi misero, quomodo tam turpiter confusus sum ab hoc homunculo? Sicque per fratris humilem confessionem, homo morte dignus evasit mortem, adeptus est victoriam. Quod autem damnandis confessio tribuat veniam, praesto est exemplum.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1820 : Duel won by confession. Two men face each other in a duel. One relies on his having confessed, the other relies on his physical prowess. The former wins. CHeist-III #18 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 134-135.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE017939 Dialogus miraculorum: III, 13
- TE017940 Dialogus miraculorum: III, 14
- TE017941 Dialogus miraculorum: III, 15
- TE017942 Dialogus miraculorum: III, 16
- TE017943 Dialogus miraculorum: III, 17
- TE017944 Dialogus miraculorum: III, 18
- TE017945 Dialogus miraculorum: III, 19
- TE017946 Dialogus miraculorum: III, 20
- TE017947 Dialogus miraculorum: III, 21
- TE017948 Dialogus miraculorum: III, 22
- TE017949 Dialogus miraculorum: III, 23
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.