Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 27, 1
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De confessione
Ecrite: in Vita sancti Johannis Eleymon legitur. Vita Santi Johannis Elemosynarii, 7 [Patr. lat. 73, col. 381A-B].
C'est le Novice qui résume cette histoire sous forme de question au Moine.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXVII De eo quod non sufficiat scripto confiteri, nisi in necessitate.
MONACHUS: Non videtur sufficere, quia ore
confessio fit ad salutem. Qui si semel peccata
sua ore fuerit confessus, postea scripto se amplius confundere poterit, sicut
poenitentes, et sicut sanctus Augustinus
fecisse legitur, in libro Confessionum. Scholaris ille Parisiensis, de quo supra
dictum est distinctione secunda capitulo decimo, quia propter nimiam compunctionem
loqui non poterat, defectum illum scripte supplevit.
NOVICIUS: Quid est ergo quod
in Vita sancti Johannis Eleymon legitur,
mulierem quandam peccata sua
scripsisse, et sigillata eidem sancto tradidisse, et sine oris confessione, quam
sola prohibuit verecundia, indulgentiam consecutam fuisse?
MONACHUS: Simile
aliquid legitur de Karolo Imperatore in Vita sancti Aegidii; sed miracula non
sunt in exemplum trahenda. Hoc etiam scias, quod huiusmodi scripturae authenticae
non sunt.
NOVICIUS: Iterum quaero, si confitens confessori prodere debeat
personam, cum qua peccavit?
MONACHUS: Nequaquam, quia poenitentialis hoc
prohibet.
NOVICIUS: Quare prohibet?
MONACHUS: Propter diversa quae inde evenire
possent mata. Talis forte esset confessor, qui personam proditam et iam per
poenitentiam iustificatam despiceret vel aliquas propter illius inconstantiam
tentationes incurreret.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 145.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE017948 Dialogus miraculorum: III, 22
- TE017949 Dialogus miraculorum: III, 23
- TE017950 Dialogus miraculorum: III, 24
- TE017951 Dialogus miraculorum: III, 25
- TE017952 Dialogus miraculorum: III, 26
- TE017953 Dialogus miraculorum: III, 27, 1
- TE017954 Dialogus miraculorum: III, 27, 2
- TE017955 Dialogus miraculorum: III, 28
- TE017956 Dialogus miraculorum: III, 29
- TE017957 Dialogus miraculorum: III, 30
- TE017958 Dialogus miraculorum: III, 31
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.