Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 32
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
- ConfessionConfessionBeichteConfesiónConfessione
- CistercienCistercianZisterzienserCistercienseCistercense
- MoineMonkMönchMonjeMonaco
- AbbéAbbotAbtAbadAbate
- OrdinationOrdinationPriesterweiheOrdenaciónOrdinazione
- BlasphèmeBlasphemyLästerungBlasfemiaBestemmia
- PapePopePapstPapaPapa
- secretsecretGeheimnissecretosegreto
- QuestionQuestionFrageQuaestioQuaestio
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXXII De monacho, qui sine ordinibus celebravit, et quod ex sententia Innocentii Papae liceat confessori talem prodere, si noluerit ultro confiteri.
In domo quadam ordinis Cisterciensis monachus quidam sine ordinibus celebravit. Hoc cum die quadam Abbati suo retulisset in confessione, nec tamen cessare vellet a tanta praesumtione, Abbas dolens ac lacrimans, ut a blasphemia tam magna desisteret, miserum rogavit, monuit et praecepit, sed non profecit. Ille vero timens notari, si cessaret, celebravit ut prius. In sequenti Capitulo generali Abbas idem proposuit casum eundem, interrogans quid faciendum foret confessori, si forte tale quid in aliqua domo emergeret. Cumque dominus Cisterciensis sive ceteri Abbates super hoc nihil auderent diffinire, casum scripserunt Innocentio Papae. Qui convocans Cardinales virosque literatos, casum eis proposuit, et quid de hoc sentirent, a singulis requisivit. Omnibus pene in hoc consentientibus, quod confessio non esset prodenda, respondit: Ego dico confessionem in tali articulo esse prodendam, quia talis confessio non est confessio, sed blasphemia; nec debet confessor blasphemiam tantam ac insaniam celare, per quam periculum incumbere poterit toti Ecclesiae. Et placuit sententia omnibus. Scripsitque sequenti Capitulo quod a se fuerat determinatum et a Cardinalibus approbatum. Nec debes dubitare, quin confessores multum torqueantur, cum tale quid audierint, quod soli portare non possunt.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #3394 : Monk, unordained. A unordained monk confesses to his abbot that he has celebrated Mass. Pope Innocent tells the abbot that such a confession may be indulged. Alpha # 179; CHeist-III #32; H354 # 42; Recull # 150. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Arnoldus Leodiensis, 2015. Alphabetum narrationum, Elisa Brilli (éd.), Turnhout, Brepols. 179.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 149.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE017954 Dialogus miraculorum: III, 27, 2
- TE017955 Dialogus miraculorum: III, 28
- TE017956 Dialogus miraculorum: III, 29
- TE017957 Dialogus miraculorum: III, 30
- TE017958 Dialogus miraculorum: III, 31
- TE017959 Dialogus miraculorum: III, 32
- TE017960 Dialogus miraculorum: III, 33, 1
- TE017961 Dialogus miraculorum: III, 33, 2
- TE017962 Dialogus miraculorum: III, 33, 3
- TE017963 Dialogus miraculorum: III, 33, 4
- TE017964 Dialogus miraculorum: III, 33, 5
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.