Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 1, 2
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De tentatione
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM I De eo quod vita religiosorum sit tentatio; et exemplum de Rege KarlomannoACP Karlomannorum, B Karolo Romanorum, D Karolo Francorum., et de fure a sancto Bernardo a suspendio liberato.
ASCENDENTES filii Israel de Aegypto, mox tentati sunt in deserto. Aegyptus
designat mundum sive peccatum, desertum monasterium. Respectu enim multitudinis a
multis deseritur, et a paucis incolitur. Aegyptus interpretatur tenebrae, vel
tribulatio, vel angustia, vel persequens. Et ubi maiores tenebrae, tribulationes,
angustiae et persecutio, quam in mundo et in peccato? Nusquam. Filii Israel sunt
electi quique, qui statim ut egressi fuerint de saeculo per
conversionem, et de peccato per contritionem atque confessionem, vix esse potest,
quin in monasterio quasi in deserto, circa principium maxime, multimodam
incurrent tentationem. Et congrue videtur in quarta distinctione
tractandum esse de tentatione, quia quaternarius stabilitatis numerus est; corpus
enim quadratum in quamcunque partem vergat, stationem naturalem servat. Cum
peccator ad Dominum corpore, deserendo saeculum, fuerit conversus, corde pro peccatis suis contritus, et oris
confessione iustificatus atque confirmatus, tunc ad pugnam tentationis procedet
securius, et cum hoste dimicabit efficacius. Unde Salvator post baptismum, non
ante, permisit se tentari a diabolo. Confessio oris cum contritione cordis,
secundus baptismus est. Hinc est quod Apostoli post adventum Spiritus sancti
persecutionibus exponuntur, in cuius figuram mox post Pentecosten libri Regum
leguntur, in quibus bella fidelis populi cum gentibus, id est, virtutum cum
vitiis, commemorantur.
NOVICIUS: Videtur is rectus esse ordo iustificationis, ut
sicut contritionem confessio, ita confessionem sequi debeat satisfactio.
MONACHUS: Juste quidem moveris, sed tentationis vim non intelligis. Quod apud religiosos
et maxime in ordine monastico, satisfactio pro peccatis sive poenitentia sit
tentatio, facile tibi ex verbis bene experti, id est, sancti Job probabo. Ait enim: Militia est vita hominis super terram. Alia translatio habet: Tentatio est vita
hominis. Et militia est et tentatio; militia propter exercitium, tentatio
propter laborem et periculum. Et nota, quod non dicit, tentatio est vita animalis,
sed hominis, id est, humane et rationabiliter viventis, qualis est vita
religiosorum, qui secundum spiritum vivunt, et carnis desideria non
perficiunt. Saeculares vero atque carnales,
qui secundum carnem ambulant, improprie tentari dicuntur, quia mox ut tentamenta
sentiunt, vel consentiunt, vel tepide resistunt, similes equo et mulo, quibus non
est intellectus. Si ergo tentatio est
religiosorum vita, qui vigilando, ieiunando, orando, in prosperis et adversis
obediendo, et propter Christum nihil in hoc mundo terreni possidendo, semper
vitiis et concupiscentiis contradicunt, necesse est, ut ipsam tentationem concedas
pro peccatis illorum satisfactionem. Venientibus ad ordinem nostrum, etiamsi
innumera et gravissima commiserunt peccata, nihil eis aliud iniungitur pro satisfactione, nisi ut ordinem servent. Hinc
est quod sanctus Bernardus, cum tempore quodam quendam Regem Francorum in ordinem
recepisset, illi solummodo post
factam confessionem, Dominicam orationem iniunxit. Quo turbato, putans sibi a
sancto illudi, respondit Abbas beatus: Tu tantum hanc orationem dicito, et
ordinem custodi, et ego pro peccatis tuis rationem reddam in die iudicii. Item: Cum alio tempore idem sanctus transiret casu, ubi homo reus
erat suspendendus, et peteret eum sibi dari, iudexque diceret: Domine, fur est,
et suspendio dignus; respondit Abbas: Da mihi eum, et ego illum suspendam;
ordinis districtionem suspendium appellans. Hoc indultum est ordini a Sede Apostolica, ut eius observatio pro
qualibet satisfactione peccatoribus sufficiat.
NOVICIUS: Si religio nostra pro
peccatis nostris est satisfactio, et eadem satisfactio exterior est tentatio,
nosse vellem, in quibus et a quibus tentemur.
MONACHUS: In quibus tentamur,
innumerabilia sunt; a quibus vero tentamur, quatuor sunt, Deus scilicet, caro,
mundus et diabolus. Quod a Deo tentamur, testis
est Moyses, qui dicit: Tentavit Deus Abraham. Item Judaeis: Tentat vos
Dominus Deus vester, et cetera. Deus
vero, secundum quod Apostolus Jacobus dicit, intentator est
malorum. Tres residui tentatores, sunt
hostes, et ideo ut hostes cavendi. Cedendo eis confundimur; resistendo meremur;
vincendo coronamur. Quantus sit in tentatione labor, quantus timor, quantum
dispendium, quantumve meritum, sequentia declarabunt exempla.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #599 : Bernard, St., and thief. St. Bernard persuades executioners to hand over a condemned thiefto him for more severe and prolonged punishment; he then makes him a monk at Clairvaux. (See also: 4798). H605 # 15. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Sancti Bernardi vita prima, VII, 15 [PL 185, col. 425D-426D].
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 172.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE017984 Dialogus miraculorum: III, 50
- TE017985 Dialogus miraculorum: III, 51
- TE017986 Dialogus miraculorum: III, 52
- TE017987 Dialogus miraculorum: III, 53
- TE017988 Dialogus miraculorum: IV, 1, 1
- TE017989 Dialogus miraculorum: IV, 1, 2
- TE017990 Dialogus miraculorum: IV, 4
- TE017991 Dialogus miraculorum: IV, 5
- TE017992 Dialogus miraculorum: IV, 6
- TE017993 Dialogus miraculorum: IV, 7
- TE017994 Dialogus miraculorum: IV, 8
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.