Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 24
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De tentatione
Orale: Haec mihi relata sunt a quodam Abbate.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXIV* De monacho, qui ab altero ob invidiam criminatus et incarceratus est, et gloriose eductus.
Non est diu, quod monachus quidam stimulis invidiae agitatus et superatus, quendam
ex fratribus suis adolescentem accusavit apud Abbatem, imponens ei crimina
pessima. Cui cum minus Abbas crederet, ille ad maiorem vindictam usque ad
Visitatoris praesentiam suam accusationem reservavit. Quid plura? Tantum apud illum invidi machinatio profecit, ut ipse
Visitator iuveni vitia relata in Capitulo coram omnibus obiiceret, neganti et Deum
innocentiae suae testem invocanti non crederet, sed habitu truncato carceri
manciparet. Post cuius discessum, Deus iudex iustus invidum infirmitate peremtoria
flagellavit. Timens vero mori, confessus est iuvenem ex invidia se accusasse. Quod cum ex
consilio confessoris senioribus propalasset, statim pro Visitatore missum est. Qui
territus ad monasterium ocius rediit, per se ipsum carcerem intravit, ad pedes
monachi se prostravit, et ut sibi ignosceret, quod ignoranter in eum deliquerat,
supplicans, etiam reluctantem cum gloria eduxit. Haec mihi relata sunt a quodam
Abbate, qui visitationi eidem interfuit.
NOVICIUS: Puto monachum istum multum in
tam grandi tentatione meruisse.
MONACHUS: Quod fornax auro, quod lima ferro, quod
flagellum grano, quod uvae torcular, hoc ei eadem fuit tentatio. Servavit enim in
tribulatione patientiam. Invido autem sua erat
invidia, quod venenum stomacho, quod tinea vestimento, quod aerugo flori, quod tabes corpori.
NOVICIUS: Si nosti adhuc
aliqua de tentationibus invidiae exempla, precor ut mihi recites illa.
MONACHUS:
Quia latens morbus est invidia, nullum ad praesens occurrit exemplum, quod vel
memoria sit dignum, sive aedificationi necessarium. Referam tibi tamen quandam
sanctam invidiam, quam te audire delectet.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #3377 : Monk envious accuses. A monk was thrown into prison because of the false accusation made by another monk in the presence of a visitor. He was released when the envious monk repented. Alpha # 395; CHeist-IV #24; Recull # 343. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Caesarius Heisterbacensis, Homiliae de dominicales [éd. J.A. Coppenstein, 1615], II, p. 22
- Arnoldus Leodiensis, 2015. Alphabetum narrationum, Elisa Brilli (éd.), Turnhout, Brepols. 400.
- Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. 596.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 195.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018003 Dialogus miraculorum: IV, 18
- TE018004 Dialogus miraculorum: IV, 19
- TE018005 Dialogus miraculorum: IV, 20
- TE018006 Dialogus miraculorum: IV, 21
- TE018007 Dialogus miraculorum: IV, 22
- TE018008 Dialogus miraculorum: IV, 24
- TE018009 Dialogus miraculorum: IV, 25
- TE018010 Dialogus miraculorum: IV, 26
- TE018011 Dialogus miraculorum: IV, 28
- TE018012 Dialogus miraculorum: IV, 29
- TE018013 Dialogus miraculorum: IV, 30, 1
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.