Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 26
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De tentatione
Orale: Magister Rudolphus Scholasticus Coloniensis, quem ego bene novi et frequenter audivi, discipulos suos instans exemplum contra invidos docuit, dicens.
Rudolph, écolâtre de Cologne du 1157 au 1201.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXVI Exemplum contra invidiam a magistro Rudolpho prolatum.
Magister Rudolphus Scholasticus Coloniensis, quem ego bene novi et frequenter audivi, discipulos suos instans exemplum contra invidos docuit, dicens: Frater aliquis quendam ex fratribus suis ita exosum habuit, ut non sine cordis sui cruciatu illum respicere posset. Quod ille sentiens, et vulnus cordis eius sanare cupiens, fratrem tam periculose tentatum, imo in ipsa tentatione omnino superatum, obsequiis caritatis ad suum amorem, quantum potuit, inclinavit. Capitale eius vertit et mollificavit, vestes excussit, calciamenta circa lectum composuit, et quicquid ad illius commodum esse noverat, in quantum licuit et potuit, exhibuit. Sic ille invidus obsequiis eius devictus, et ad cor reductus, conceptum invidiae venenum exspuit, et quem prius aequo oculo respicere non potuit, plus postea ceteris dilexit. Haec de vitio invidiae pro exemplo dicta sint. Hoc vitium quia ceteris Deo, qui caritas est, plus videtur esse contrarium, idcirco ab omni homine magis ceteris vitiis est vitandum.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1903 : Envy and hate cured. A scholar at Cologne tells the story of a monk becoming his servant, and thus cured another’s hatred and envy of him. CHeist-IV #26 . (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Odo de Ceritona, Fabulae et parabolae [L. Hervieux, Les fabulistes. . . ], t. 4, 329
- Arnoldus Leodiensis, 2015. Alphabetum narrationum, Elisa Brilli (éd.), Turnhout, Brepols. 596.
- Speculum exemplorum [Strasbourg, 1490], VI, 36
- Magnum speculum exemplorum [ed. Cologne, 1610], Invidia 4.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 196.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018005 Dialogus miraculorum: IV, 20
- TE018006 Dialogus miraculorum: IV, 21
- TE018007 Dialogus miraculorum: IV, 22
- TE018008 Dialogus miraculorum: IV, 24
- TE018009 Dialogus miraculorum: IV, 25
- TE018010 Dialogus miraculorum: IV, 26
- TE018011 Dialogus miraculorum: IV, 28
- TE018012 Dialogus miraculorum: IV, 29
- TE018013 Dialogus miraculorum: IV, 30, 1
- TE018014 Dialogus miraculorum: IV, 30, 2
- TE018015 Dialogus miraculorum: IV, 30, 3
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.