Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 55
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De tentatione
Orale: teste domino Philippo Abbate eius, qui haec retulit.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM LV. * De monacho in Ottirburg, qui per versiculum: Diabolus egredietur ante pedes eius, a tentatione apostasiae liberatus est.
Monachus quidam de Ottirburg, teste domino Philippo Abbate eius, qui haec retulit, tam duras tentationes incurrit, ut redire proponeret ad saeculum. Nocte quadam cum staret in choro, et mente tractaret, quando vel quomodo de monasterio exiret, prae taedio cantare non potuit. In laudibus vero, dum canticum sancti Abacuc psalleretur, eo quod esset feria sexta, iam dictus Abbas ad excitandum fratres circuivit. Qui cum venisset ad monachum illum fluctuantem, et non cantaret, putans eum dormire, se ad illum inclinavit, et versiculum, qui eadem hora psallendus erat, in aurem vigilantis fortiter clamavit, dicens: Egredietur diabolus ante pedes eius. Qua voce audita, satis territus est ille, putans Abbatem per aliquam revelationem cogitationes suas perversas scire, quibus tam manifeste sententia prophetica visus est respondere. Nec aliter intelligens verba Prophetae, quam pro se facta, timuit maledictionem eius si abiret incurrere, et diabolum itineris sui ducem habere. Sicque virtute divina a malo proposito revocatus, stabilis factus est, et miratus est Abbas ut intellexit.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #3325 : Monastery, desertion from prevented II. A monk contemplated leaving the monastery. Another monk, believing him to be asleep, sang the words, “Let the devil go forth from before his feet.” The tempted monk felt that through some clairvoyant ability the monk knew his intention and so he remained in the monastery. (See also: 4194). CHeist-IV #55; H355 # 56. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Caesarius Heisterbacensis, Homiliae de dominicales [éd. J.A. Coppenstein, 1615], III, p. 166.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 221-222.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018040 Dialogus miraculorum: IV, 50
- TE018041 Dialogus miraculorum: IV, 51
- TE018042 Dialogus miraculorum: IV, 52
- TE018043 Dialogus miraculorum: IV, 53
- TE018044 Dialogus miraculorum: IV, 54
- TE018045 Dialogus miraculorum: IV, 55
- TE018046 Dialogus miraculorum: IV, 56
- TE018047 Dialogus miraculorum: IV, 58
- TE018048 Dialogus miraculorum: IV, 59
- TE018049 Dialogus miraculorum: IV, 60
- TE018050 Dialogus miraculorum: IV, 61
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.