Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 62, 3
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De tentatione
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM LXII* De Ulrico Praeposito Steinveldensi, et converso avaro, quem amovit.
Apud monasterium sancti Crisantii Scholasticus quidam demoratus fuit, vir magnae prudentiae atque scientiae, natione Gallicus,
nomine Ulricus. Cui cum redditus scholastriae non sufficerent, necesse erat ut
debitis obligaretur. Quidam ex fratribus Steinveldensis monasterii ordinis
Praemonstratensis, eo quod virum magnae literaturae illum conspiceret, frequentius monuit, ut ad domum
suam gratia conversionis se
transferret. Tandem ille divinitus inspiratus, in haec verba respondit: Pecuniam
aliquantulam debeo, solvite illam, et ego veniam ad vos. Quod cum intellexisset
Praepositus praedicti monasterii, pecuniam libentissime solvit, et Scholasticus
statim habitum suscepit. Qui non multo post eiusdem coenobii factus est
Praepositus. Nondum enim in ondine Praemonstratensi erant Abbates. Sciens ille cum
officio animas se regendas suscepisse, non pecora, vel possessiones, operam dabat
exstirpandis vitiis, non pecuniis congregandis, sciens avaritiam radicem esse
omnium vitiorum. Habebat autem unum conversum, in administratione
exteriorum ita sciolum et circumspectum, ita sollicitum et perfectum, ut omnia per
manus eius transirent, et curtibus ecclesiae, quae necessaria erant, tam in
aratris quam in pecoribus sive expensis, ipse quasi solus universa provideret.
Omnia ipse erat, omnia disponens, nihil
negligens, agrum agro copulans, et vineam vineae coniungens. Praepositus ista
considerans, et in scripturis legens, nihil avaro esse scelestius die quadam conversum
eundem ad se vocans ait: Nosti, barbate, quare venerim ad ordinem? Quia non bene
exprimere potuit Teutonicum idioma, habere non potuit verba ornata, et ideo
quicquid loquebatur, conversis videbatur esse perversum atque distortum. Respondit conversus:
Non novi, domine. Tunc ille: Ego dicam tibi. Ad hoc enim veni, ut peccata mea in
hoc loco defleam. Quare ergo tu venisti? Respondente eo: Domine, simili de causa
; ait Praepositus: Si venisti peccata tua deflere, formam debueras poenitentis
tenere, hoc est, ut frequenter sis in oratorio, ut vigiles, ut ieiunes, Deumque pro peccatis tuis iugiter exores. Non enim
poenitentis est, ut tu facis, vicinos suos exheredare, et densum lutum contra se congregare. Ad haec conversus respondit: Domine, bona illa quae comparo,
agris vel vineis eclesiae nostrae continuantur. Et
Praepositu: Bene. Cum illa fuerint emta, necesse est, ut emas etiam illa, quae
emtis coniunguntur. Nosti quid dicat Isaias? Vae, inquit,
qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis.
Numquid habitabitis vos soli in medio terrae
? Tu vero avaritiae tuae nullum terminum ponis. Cum omnia, quae in hac
provincia sunt, a te fuerint comparata, flumen Rheni pertransibis pede deinde
procedes usque ad montana; nec sic quiesces, donec pervenias ad mare. Puto quia
ibi gradum sistes, eo quod pelagus sit latum et spatiosum, gressus autem tuus
strictus. Mane ergo in claustro tuo, frequenta oratorium tuum, ut die noctuque possis peccata tua deplangere.
Exspecta paulisper, et habebis satis terrae subtus te, et supra te, et intra te,
quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Haec
audientes quidam ex fratribus senioribus, dixerunt: Domine, domine, si conversus
iste fuerit amotus, domus nostra subsistere non
poterit. Ad quod ille respondit: Melius est ut domus pereat, quam anima. Et non
acquievit petitioni eorum.
NOVICIUS: Iste fuit verus pastor, sciens oves sibi
commissas, non corruptibilibus auri et argenti fuisse redemtas, sed pretioso
sanguine agni immaculati.
MONACHUS: Hoc
satis in eius verbis et actibus
claruit. Nam tempore illo, quo Reynaldus factus est Coloniae Archiepiscopus, et
essent Episcopii redditus obligati, curtesque desolatae, suasum est ei ut ex
diversis domibus ordinis Cisterciensis Dioecesis suae conversos fideles atque
providos accommodaret, qui et curtibus praeessent, et annuos redditus sua
industria reformarent. Qui cum consilio tali acquievisset, et tam ex Campo quam ex
Monte, domibus religiosis, conversos aliquos collegisset, suasum est ei, ut etiam praedictum conversum assumeret. Pro
quo cum honestum misisset nuncium, et ille ex parte Episcopi salutasset
Praepositum, adiecit: Dominus meus modicam petitionem petit a vobis, quam ei
negare non debetis. Cui cum Praepositus respondisset: Non est domini mei rogare
me, sed praecipere; subiunxit ille: Petit obnixe, ut talem conversum ad tales
usus ei accommodetis. Ad quod verbum Praepositus satis humiliter, constanter ac
mansuete respondit: Habeo ducentas oves in tali grangia, in aliis vero tot et
tot, similiter boves et equos; dominus meus tollat ex illis quantum voluerit; conversum vero animae meae commissum ad tales
usus non habebit. Ego autem non de ovibus et
bobus, sed de commissis mihi animabus, summo pastori in die iudicii rationem
redditurus sum. Et non concessit ei. Reliquit et aliud liberalitatis suae
indicium, contra avaritiam religiosorum utile satis exemplum. Die quadam, antequam
amotus esset praefato modo supradictus, conversus ab administratione sua,
Praepositus ad unam grangiarum suarum venit, in qua pullum equinum pulchrum satis
vidit. De quo iam dictum fratrem, cuius esset vel unde veniret, interrogavit. Cui
cum conversus responderet: Talis homo bonus et fidelis amicus noster moriens eum
nabis legavit; ait Praepositus: Utrum ex devotione, vel ex aliquo iure legavit
eum? Respondit conversus: Ex decessu illius emersit. Nam uxor eius, eo quod
esset de familia nostra, iure curmeidiae illum obtulit. Tunc
ille movens caput, respondit verbum pium:
Quia bonus homo et amicus noster fidelis erat, idcirco uxorem eius spoliasti?
Redde ergo feminae destitutae equum suum, quia rapina est, aliena vel rapere vel retinere. Tuus enim antea non fuit. Quia
idem Praepositus vir prudens erat, pro negotiis monasterii egrediens, secum
iuvenes minus libenter ducebat. Noverat enim hoc eis non expedire, propter
tentationes diabolicas. Die quadam cum unum ex adolescentibus secum
adduxisset, et simul equitantes,
nescio quid vel unde conferrent, obviam habuerunt iuvenculam formosam. Quam cum ex
industria equum suum retrahendo Praepositus salutasset officiosissime, stetit
illa, et inclinato capite resalutavit eum. Cum paululum processissent, volens
Praepositus tentare iuvenem, ait: Puella ista videbatur mihi multum formosa
fuisse. Cui cum ille diceret: Credite mihi, domine, et hoc ipsum visum est mihi;
respondit Praepositus: Unum tantum deformat eam,
scilicet quod monocula est. Respondit iuvenis: Vere, domine, utrumque oculum
habet; ego enim satis diligenter consideravi eam. Tunc motus Praepositus ait: Et
ego considerabo dorsum tuum. Tantae debueras esse simplicitatis, ut utrum esset
mas vel femina, scire non posses. Reversus
vero ad monasterium, dixit senioribus: Vos domini, quandoque arguitis me, quod
mecum non educam iuniores. Et exponens eis causam,
praedictum iuvenem durius arguit, atque castigavit. – Tantae enim erat
literaturae, ut tempore quodam pro negotio ordinis sui Cistercium pergens, in
Capitulo generali faceret sermonem. Haec mihi retulit quidam ex senioribus domus
illius.
NOVICIUS: Contingit frequenter, ut potentes viri pecunias sive
possessiones titulo minus iusto a suis subditis obtineant, et ex eis domos
religiosas aedificent. Licetne religiosis huiusmodi recipere eleemosynas scienter?
MONACHUS: Quicquid conscientiam remordet,
conscientiam polluit. Scias tamen hoc quandoque fieri iusto Dei iudicio, sicut
subiecto doceberis exemplo.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #3345 : Monastery, wealth wrongly increased. A abbot refused to hire out to another monastery a lay brother, who had increased the fortunes of the monastery. He also returned to a widow a horse, which the lay brother had confiscated. Alpha # 421; CHeist-IV #62; H355 # 57; Recull # 369.– Toldo, Archiv., vol. CXIX, p. 95. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Speculum exemplorum [Strasbourg, 1490], VI, 41
- Magnum speculum exemplorum [ed. Cologne, 1610], Avaritia 4.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 230-231.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018048 Dialogus miraculorum: IV, 59
- TE018049 Dialogus miraculorum: IV, 60
- TE018050 Dialogus miraculorum: IV, 61
- TE018051 Dialogus miraculorum: IV, 62, 1
- TE018052 Dialogus miraculorum: IV, 62, 2
- TE018053 Dialogus miraculorum: IV, 62, 3
- TE018054 Dialogus miraculorum: IV, 62, 4
- TE018055 Dialogus miraculorum: IV, 63
- TE018184 Dialogus miraculorum: IV, 64
- TE018485 Dialogus miraculorum: V, 2
- TE018486 Dialogus miraculorum: IV, 65
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.