Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 65
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale: Retulit mihi idem pistor...
Heisterbach (Vallis sancti Petri), abbaye cistercienne en Rhénanie du Nord-Westphalie. Abbaye-fille d'Himmerod, de la filiation de Clairvaux, fondée en 1189 d'abord sur le mont Stromberg (Petersberg) et ensuite, en 1191, transférée dans la vallée, aux environs du village de Heisterbach. Gévard fut abbé de Heisterbach de 1195/96 à 1208.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM LXV De largitate pauperibus Famis tempore a domo Vallis sancti Petri exhibita.
Eo tempore quo fames illa validissima, quae anno Dominicae incarnationis millesimo centesimo nonagesimo septimo fuit, incubuit et plurimos exstinxit, domus nostra, licet tunc temporis pauper fuerit ac novella, multis subvenit. Sicut dixerunt hi qui numerum inopum ante portam consideraverunt, aliquando una die mille quingentis eleemosynae datae sunt. Dominus Gevardus tunc Abbas singulis diebus ante messem, in quibus carnibus uti licebat, bovem unum in tribus caldariis cum oleribus circumquaque collectis coqui iussit, et cum pane per singulos pauperes divisit. Simile factum est de ovibus aliisque pulmentariis. Sicque per gratiam Dei omnes pauperes supervenientes, usque ad messem sustentati sunt. Et sicut audivi ab ore iam dicti Gevardi Abbatis, cum timeret ne forte annona pauperum ante tempus deficeret, et pistorem pro eo quod panes nimis magnos faceret, argueret; respondit ille: Credite mihi, domine, in pasta valde parvi sunt, et in fornace crescunt. Parvi immittuntur, et magni extrahuntur. Retulit mihi idem pistor, frater scilicet Conradus rufus, qui adhuc vivit, quia non solum panes in fornace, imo etiam farina creverit in saccis et in vasis, ita ut pistores omnes mirarentur, nec non et pauperes, qui inde nutriebantur. Dicebant enim: Domine Deus, unde venit omis annona ista ? Eodem anno dives Dominus caritatem servorum suorum etiam in hac vita per centuplum remuneravit. Nam magister Andreas Spirensis per pecunias, quas in curia Frederici Imperatoris, nec non et in Graecia congregaverat, magnum allodium in Blitirsdorp emit, nobisque in eleemosynam dedit. Unde talis voluntas, nisi a Deo?
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #766 : Bread miraculously replaced. The more bread (flour) the monks give to the poor, the more God miraculously replaces in their bins. (See also: 488, 5090). CHeist-IV #65, CHeist-IV #66;, 67, 69; Enx (G) # 75, # 76; cf. H355 # 59; Klapper, Erz. # 143; S.T.: D1652.1.1, Q141.1, V412.2.– Gregory, Dial. I 1, 21; Krappe, Sources, p. 36 # 146 (75). (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. I, p. 233-234..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018053 Dialogus miraculorum: IV, 62, 3
- TE018054 Dialogus miraculorum: IV, 62, 4
- TE018055 Dialogus miraculorum: IV, 63
- TE018184 Dialogus miraculorum: IV, 64
- TE018485 Dialogus miraculorum: V, 2
- TE018486 Dialogus miraculorum: IV, 65
- TE018487 Dialogus miraculorum: IV, 66
- TE018488 Dialogus miraculorum: IV, 67
- TE018489 Dialogus miraculorum: IV, 68
- TE018490 Dialogus miraculorum: IV, 69
- TE018491 Dialogus miraculorum: IV, 71
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.