Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 81
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale: Sicut referre solent nostri seniores...
Himmerod (Claustrum), abbaye cistercienne en Rhénanie-Palatinat, quatorzième fille de Clairvaux, fondée en 1134 par saint Bernard.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM LXXXI De novicio, quem diabolus formam dimidii panis offerendo decepit.
Sicut referre solent nostri seniores, in Hemmenrode sub specie angeli daemon cuidam monacho minus circumspecto
per aliquot dies in mensa formam dimidii panis ostendit, et ne plus simul sumeret
dissuasit. Obedivit ille daemoni, et post
breve tempus tantam debilitatem corporis incurrit, ut in sensu deficeret et
periret.
NOVICIUS: Dixisti superius, gulam prostravisse filios Israel in deserto.
Quod ergo incitamentum gulae videtur tibi maxime fuisse causa illius plagae?
MONACHUS: Desiderium carnium. Cum enim Dominus dedisset eis manna, panem
angelorum, omne habens in se delectamentum,
ingrati tanto beneficio, murmurabant contra Moysen dicentes: Quis dabit nobis ad comedendum carnes? Recordamur piscium, quos comedebamus
in Aegypto gratis. In mentem nobis veniunt cucumeres et pepones et cepe et
allea. Anima nostra arida est. Nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi
manna
. Et in alio loco: Anima nostra nauseat super cibo isto
levissimo
. Vides quanta ingratitudo, et cum quanto iurgio? Culpam mox poena
subsequens
denudat. Adhuc, inquit, erant carnes in
ore et dentibus eorum, nec defecerat huiusmodi cibus; et ecce furor Domini
concitatus in populum, percussit cum plaga magna nimis
. Saepe diabolus religiosos per carnes tentat, nunc dormitantes, nunc
vigilantes, nunc visibiliter, nunc invisibiliter. Quosdam vincit, a quibusdam
vincitur.
NOVICIUS : De his audire delectat exempla.
MONACHUS: Exempla satis vera
et manifesta tibi dicam.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #764 : Bread, half loaf, offered by devil. The devil feeds a novice with an imaginary half loaf of bread. The novice grows weak and dies. [Var.: He becomes insane.] Alpha # 26; CHeist-IV #81; Recull # 21. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Arnoldus Leodiensis, 2015. Alphabetum narrationum, Elisa Brilli (éd.), Turnhout, Brepols. 26.
- Caesarius Heisterbacensis, Homiliae de infantia Servatoris [éd. J.A. Coppenstein, 1615], I, p. 158.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 249.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018495 Dialogus miraculorum: IV, 76
- TE018496 Dialogus miraculorum: IV, 77
- TE018497 Dialogus miraculorum: IV, 78
- TE018498 Dialogus miraculorum: IV, 79
- TE018499 Dialogus miraculorum: IV, 80
- TE018500 Dialogus miraculorum: IV, 81
- TE018501 Dialogus miraculorum: IV, 82
- TE018502 Dialogus miraculorum: IV, 83
- TE018503 Dialogus miraculorum: IV, 84
- TE018504 Dialogus miraculorum: IV, 85
- TE018505 Dialogus miraculorum: IV, 86
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.