Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 86
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM LXXXVI De gallina, cuius viscera versa sunt in bufonem.
Non est diu, quod quidam ex monachis Prumiensibus, feria tertia ante Cineres in domo cuiusdam saecularis
sacerdotis convivantes, diversas carnes cum vino exquisito usque ad mediam pene
noctem comederunt. Et cum saturati essent
nimis, in ipso galli cantu sacerdos vocans scholarem adultum, nomine Johannem,
quem ego bene novi, dixit: Certe adhuc comedemus. Vade affer nobis gallinam, quam
inveneris in pertica iuxta gallum sedentem, quia ceteris pinguior esse consuevit,
et praepara nobis. Quam cum strangulasset, et ventre aperto, manuque imposita, cum
se omnia intestina eius simul eiicere putaret, maximum bufonem extraxit. Cuius
motum cum in manu sensisset, et proiecisset, vidissetque quid esset, repentino suo
clamore omnes advocavit. Videntes gallinae intestina in bufonem versa, confusi a
loco convivii recesserunt, intelligentes opus esse diaboli. Haec mihi unus fratrum
illorum, qui interfuit et vidit, recitavit.
NOVICIUS: Magis me tentant pisces,
quam carnes, quia istis mihi vesci licet, illis non.
MONACHUS: Puto te recordari
cum filiis Israel piscium, quos comedebas in Aegypto, id est, in saeculo.
NOVICIUS
: Non possum quandoque non recordari.
MONACHUS: Ad memoriam mihi revocant pisces
isti magnam quandam nequitiam cuidam incluso a diabolo factam.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #4878 : Toad in hen at feast. A scholar arrived late at a long and sumptuous feast. The host ordered a fat hen to be killed, but the devil had changed her entrails into a toad. Alpha # 348; CHeist-IV #86; Recull # 300. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Arnoldus Leodiensis, 2015. Alphabetum narrationum, Elisa Brilli (éd.), Turnhout, Brepols. 353.
- Vecchio Sylvana, 1998. « Il Liber de introductione loquendi di Filippo da Ferrara », dans I castelli di Yale, III, 1998. 69.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 252..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018500 Dialogus miraculorum: IV, 81
- TE018501 Dialogus miraculorum: IV, 82
- TE018502 Dialogus miraculorum: IV, 83
- TE018503 Dialogus miraculorum: IV, 84
- TE018504 Dialogus miraculorum: IV, 85
- TE018505 Dialogus miraculorum: IV, 86
- TE018506 Dialogus miraculorum: IV, 87
- TE018507 Dialogus miraculorum: IV, 88
- TE018508 Dialogus miraculorum: IV, 89,1
- TE018509 Dialogus miraculorum: IV, 89,2
- TE018510 Dialogus miraculorum: IV, 90
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
![TE018505.xml](https://thema.huma-num.fr/resources/graphics/icon_xml.png)
![TE018505.pdf](https://thema.huma-num.fr/resources/graphics/icon_pdf.png)
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.