Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 89,1
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Le couvent de Springiersbach est un ancien couvent d'Augustins qui se trouve dans l'Eifel, non loin de Wittlich. Absalon de Springiersbach (11..-1196?), chanoine et magister à l'abbaye de Saint-Victor, selon Césaire de Heisterbach, avant d'être nommé abbé de Springiersbach. Auteur de nombreux sermons.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM LXXXIX De Florino Praeposito, cui morsellus carnium gutturi infixus est.
Magister Absalon vir honestus et literatus, in ecclesia sancti Victoris Parisiis canonicus, ante hos annos in Sprenkirsbach Abbas est electus. Est enim idem monasterium in Episcopatu Treverensi. Antequam idem Absalon in locum electionis suae veniret, unes ex fratribus in visu noctis vidit, quod candela ardens praefatum monasterium intraret, quae suo lumine omnium fratrum candelas exstinctas, quas in manu tenebant, reaccenderet. Interpretatio visus talis erat, quia is adveniret, qui disciplinam dissolutam repararet. Factus vero Abbas, honestas consuetudines, quas in suo monasterio didicerat, induxit, inter cetera praecipiens, ut tam suae congregationis fratres quam subiectae sorores, nec non et Praepositi earum, ab escis carnium omnes abstinerent. Contigit post haec quandam saecularem matronam religionis habitum in Insula saneti Nycholai suscipere. Pertinet autem idem monasterium ad Sprenkirsbach. In die reclusionis supradictae feminae, amicis eius cum Praeposito sanctimonialium, nomine Florino, vira pinguissimo, et bene mihi noto, convivantibus, cum ipsi carnibus vescerentur, et ipse piscibus propter mandatum Abbatis sui Absalonis, videras in scutella clerici iuxta se sedentis carnium assaturam, concupivit, immissaque manu morsellum rapuit, et cum quadam iocunditate in os suum misit. Mox iusto Dei iudicio idem morsellus in guttur inobedientis integer descendit, ita ut meatum eius obstruens, nullo conatu posset in os revocari vel deglutiri. Quem de mensa trahentes, cum iam eversis oculis putaretur esse suffocandus, Henricus monachus et Camerarius noster, tunc Decanus Monasteriensis, sicut ex eius ore audivi, pugno tam valide collum illius percussit, ut morsellus infixus exsiliret. Et cognoverunt omnes, quod dolor ille atque confusio, poena peccati foret inobedienti Praeposito. Et hoc pro certo scias, quod sicut diabolus plures, ut dictum est, tentat desiderio carnium, ita et vini.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #844 : Candle, burning, dream of. Before a monk is made abbot, one of his brothers dreams that a burning candle lights up all the extinguished candles of the brothers. CHeist-IV #89 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 255..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018503 Dialogus miraculorum: IV, 84
- TE018504 Dialogus miraculorum: IV, 85
- TE018505 Dialogus miraculorum: IV, 86
- TE018506 Dialogus miraculorum: IV, 87
- TE018507 Dialogus miraculorum: IV, 88
- TE018508 Dialogus miraculorum: IV, 89,1
- TE018509 Dialogus miraculorum: IV, 89,2
- TE018510 Dialogus miraculorum: IV, 90
- TE018511 Dialogus miraculorum: IV, 91
- TE018512 Dialogus miraculorum: IV, 93
- TE018513 Dialogus miraculorum: IV, 94
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.