Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 96, 2
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale: Sicut ab eius ore audivi...
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XCVI* De tentationibus monachi, qui resistendo coronam meruit imperialem.
Alter quidam monachus, isto, de quo iam dictum est, aetate maturior, et in
observantia religionis ferventior, a spiritu luxuriae multifarie multisque
modis et duris impugnabatur.
Tempore quodam, eum esset in infirmitorio, et dictis matutinis in angulo claustri stans veniam peteret
eum angelica salutatione, diabolus post tergum eius veniens, sagittam ignitam post
eum direxit, ita ut illam monachus videret iuxta oculos suos volitare, fulgurare,
et ex repercussione parietis scintillare. Quem cum sic terrere non posset, neque
fugare a loco orationis, tantum circa illum strepitum excitavit, ut superficies totius pavimenti, in quo stabat,
coturnis monachorum discurrentium atteri
videretur. Qui cum de tali phantasmate nihil curaret, et completis orationibus
abiret, quasi multitudinem Maurorum post se venientium vidit. Alio tempore
spiritus fornicationis, cuius anhelitus prunas ardere facit, corpus eius igne libidinis intolerabiliter succendit. Cuius
importunitatem venerabilis vir ille considerans, in haec verba alta voce prorupit: Quid
me tam crudeliter crucias, o diabole? Non enim in me amplius facere poteris, quam a Deo permissus fueris. Dominus meus,
ipse est etiam et Dominus tuus: Doctrina est
praedicti confessoris. Ad quam vocem tali ordine tentator ab eo discessit. Verbis
quidem prolatis, mox coepit in vertice eius, quasi aliquid motabile serpere, et paulatim per utrasque aures usque ad collum
descendere cum sudore. Deinde per scapulas et latera, per coxas et crura sensim se
trahens, per talos exivit. Et sicut mihi confessus est idem monachus, ita spiritus
ille, ut iam dictum est, gradatim descendit, ut sentiretur in uno loco, et non in alio. Qui mox ut per pedes exiens
fugit, ignis ab eo excitatus refriguit, et tentatio omnis cessavit.
NOVICIUS:
Miror, si aliquam occasionem praebuerit spiritui fornicationis sic terribiliter se
cruciantis.
MONACHUS: Sicut ab eius ore audivi, die quadam cum visitaret cum
Abbate in quodam claustro sanctimonialium, matrona quaedam eiusdem congregationis,
quam ante conversionem bene noverat, brachium suum super collum eius posuit,
oculos in eum defigens. Quod cum considerasset plus quam oporteret, tunc quidem
nihil ex hoc tentationis sensit, sed postea, quando diabolus illam oculorum
defixionem menti eius reduxit, ita tentatus est ab illa hora, et postea per annos
aliquot, ut eum vivere taederet. Quanto enim quis perfectior est, tanto plus
sensus suos restringere debet, tactum maxime et visum. Tactum, quia sicut in
Vitaspatrum legitur, corpus mulieris ignis est. Visum, quia mors ingreditur per
fenestras oculorum. Quantum tamen monachus iste in tentationibus meruerit, sequens
sermo declarabit. Cum esset Prior in Claustro supradictus Hermannus, nunc Abbas
Loci sanctae Mariae, iam dictus monachus nocte quadam tentabatur gravissime, et
fuit eadem tentatio non tantum valida, sed et periculosa, et sicut ex eius
confessione cognovit, talis erat status eiusdem
tentationis, ut in tam brevi morula, sicut quis manum posset vertere, ei
satisfecisset, si voluntas peccati affuisset. Puto tamen quod fuerit de incentivo
carnis. Impugnabatur fortiter, restitit viriliter, vicit feliciter. In eadem
hebdomada venit ad eum conversus quidam simplex
de grangia, dicens se velle ei loqui secretius. Et cum dedisset ei copiam, ait: Domine, in hac septimana
visum est mihi in somnis, quomodo coram me staret columna fortis, et ferrum
infixum erat eidem columnae, pendebatque in clavo illo ferreo corona pulcherrima,
quasi corona Imperatoris. Et affuit quidam pulcherrimus dominus, qui ambabus
manibus tollens de clavo coronam, ponensque illam in manibus meis, sic dixit:
Accipe coronam istam, et defer eam illi monacho, designans eum ex nomine, quia hac
nocte meruit eam. Mox Prior, qui tentationem monachi noverat, visum intellexit, et
interpretatus est columnam fortem, monachum fuisse in tentatione sua insuperabilem
; clavum, qui etiam de calibe fuisse videbatur, duram quam patiebatur tentationem
; coronam de labore mercedem. Qui vicerit, inquit Dominus,
faciam illum columnam in templo meo. Quod corona appensa sit columnae, id est, quod merces debeatur victoriae,
testis est Apostolus, qui dicit: Bonum
certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de reliquo
reposita est mihi corona iustitiae.
NOVICIUS: De quo certamine loquitur hic Apostolus?
MONACHUS: De eo quod
fit contra hostem triplicem, carnem scilicet, mundum et diabolum. Tantum Deo
placet, fidelem, propter conservationem innocentiae, pacis tempore semper dimicare
cum vitiis et concupiscentiis, quantum illi placet, si tempore persecutionis semel
corpus exponat gladiis atque tormentis. Unde Ecclesia psallit:
Plus currit in certamine Confessor iste sustinens, Quam martyr ictum sufferens, Mucrone fundens sanguinem.
NOVICIUS: Mirari non desino, quod Deus, qui est summa munditia, viros religiosos,
sanctos atque perfectos tam immundis tentationibus, et quandoque diu, vexari
permittit.
MONACHUS: Hoc fieri creditur ex dispensatione divinae pietatis, duabus
de causis, videlicet ad custodiam humilitatis, et ut habeant materiam exercendae
virtutis. Quis in hoc mundo maior Apostolo? Ipso est qui dicit: Ne magnitudo revelationum extollat me, datas est mihi stimulus
carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet, propter quod, et
cetera. Sicut dicit scriptura, relictae
sunt reliquiae immundarum gentium in terra promissionis, ut
experiretur in eis Israel. Nam cum Domino placuerit, una hora tentationes in
nobis fortissimas compescit.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #3257 : Memoty, temptation by. A monk is tempted by the memory of a matron known to him before his conversion. CHeist-IV #96bis . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 263..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018511 Dialogus miraculorum: IV, 91
- TE018512 Dialogus miraculorum: IV, 93
- TE018513 Dialogus miraculorum: IV, 94
- TE018514 Dialogus miraculorum: IV, 95
- TE018515 Dialogus miraculorum: IV, 96, 1
- TE018516 Dialogus miraculorum: IV, 96, 2
- TE018517 Dialogus miraculorum: IV, 96, 3
- TE018518 Dialogus miraculorum: IV, 97
- TE018519 Dialogus miraculorum: IV, 98, 1
- TE018520 Dialogus miraculorum: IV, 98, 2
- TE018521 Dialogus miraculorum: IV, 98, 3
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.