Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 6, 2
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale : Haec mihi dicta sunt a supramemorato Hermanno abbate, necnon et Waltero monacho de Birbech, qui illi familiares fuerunt.
Himmerod (Claustrum), abbaye cistercienne en Rhénanie-Palatinat, quatorzième fille de Clairvaux, fut fondée en 1134 par saint Bernard.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM VI De Christiano monacho, qui daemones vidit.
In Hemmenrode sacerdos quidam venerabilis ad conversionem venit, nomine et opere
Christianus. Huic daemones multum importuni fuerunt
et saepe illos vidit tam ante conversionem quam post. Huius tempore alter quidam
saecularis sacerdos, nomine Karolus, in eodem coenobio factus est novicius, et
erat eius in probatione socius Prior noster Ysenbardus. Hic instinctu diaboli, cuius consilio
utebatur, gulae et carnis suae commodis nimis consentiens, infirmitates saepius
simulavit : pede claudicavit, lecto decubuit. Qui cum positus in infirmitorio tantum carnem nutriret, et spiritum negligeret,
vadens vel rediens de privata cum claudicaret, et in coquinam respiciendo, quae
ibi praepararentur infirmis, consideraret, praedictus Christianus diabolum eum sequi vidit, qui eo
modo quo ille claudicaverat, et ipse claudicavit, et sicut introspexerat
introspexit, in nullo ab illius gestibus discrepans. Tandem infra annum
probationis deficiens, reversus est ad ollas Aegypti, et secuta est caro carnem. -
Fratribus ad laborem post Capitulum praeparatis, cum starent circa auditorium, et
exspectarent tabulae percussionem, essentque aliqui ex eis remissi per otiosam
signorum consignificationem, vidit vir ille beatus cattos foeda quadam adustione
maculatos, imo sub eorum specie daemones, caudarum suarum motibus eisdem blandiri,
et continuatis vicibus corporum suorum compressionibus, in signum familiaritatis,
illos demulcere. Eos vero qui gravitatem suam servabant, nec respicere quidem
audebant. - Die quadam cum orationis gratia ante quoddam se altare prostravisset, diabolus in bufonem maximum, ad instar
gallinae, se transformans, ante eius ora resedit. Quo viso territus, ilico
surrexit et fugit, hora eadem dolos diaboli minus observans.
NOVICIUS: Videntur
mihi tres istae visiones contra tria vitia satis esse necessariae; prima contra
vitium gulositatis, secunda contra vitium vanitatis, tertia contra taedium orandi.
MONACHUS: Licet non videamus, diabolus saepe per huiusmodi phantasmatum horrores
dulcedinem in nobis exstinguit orationis. Haec mihi
dicta sunt a supramemorato Hermanno Abbate, necnon et Waltero monacho de Birbech,
qui illi familiares fuerunt. Reliqua eius acta et visiones audies in distinctione
septima.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 286..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018537 Dialogus miraculorum: V, 5, 6
- TE018538 Dialogus miraculorum: V, 5, 7
- TE018539 Dialogus miraculorum: V, 5, 8
- TE018540 Dialogus miraculorum: V, 5, 9
- TE018542 Dialogus miraculorum: V, 6, 1
- TE018543 Dialogus miraculorum: V, 6, 2
- TE018544 Dialogus miraculorum: V, 6, 3
- TE018545 Dialogus miraculorum: V, 7
- TE018546 Dialogus miraculorum: V, 8
- TE018547 Dialogus miraculorum: V, 9
- TE018548 Dialogus miraculorum: V, 10
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.