Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 13
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Retulit mihi Gerardus praepositus Pleysensis...
L'abbaye bénédictine de Siegburg (Michaelsberg) en Allemagne fut fondée en 1064 par l'archevêque saint Annon de Cologne.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XIII De obsessa, quae dixit diabolum ligatum tribus verbis canonis.
Retulit mihi Gerardus Praepositus Pleysensis, mulierem obsessam, multis bene notam, Sigeberg venisse gratia curationis. Quae cum in oratorio sancti Mychaelis Archangeli de diversis interrogaretur, et incideret mentio de Lucifero apud inferos ligato, respondit per os eius diabolus: Stulti, quibus catenis putatis magistrum meum ligatum in inferno? Ferreis? Nequaquam. Tria verba posita sunt in silentio missae, quibus ligatus est. Requirentibus quibusdam ex fratribus: Quae sunt illa tria verba? dicere noluit, vel potius ausa non fuit, sed ait: Afferte mihi librum, et ego vobis ostendam illa. Allatus est ei liber missalis, et clausus porrectus. Quem illa aperiens, primo ictu canonem invenit, et digitum ponens super illum locum: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, in quibus memoria fit summae Trinitatis, ait: Ecce ista sunt tria illa verba, quibus ligatus est magister meus. Haec audientes ex monachis plures qui aderant, scientes mulierem illiteratam esse, aedificati sunt valde, vim verborum intelligentes. Per Patrem enim, et cum Filio, et in Spiritu sancto, quorum opera indivisa sunt, fortis ille ligatus est, et vasa eius direpta.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1579 : Devil bound by words. The devil said that he was bound by three phrases of the canon, “Through Him and with Him and in Him.” (See also: 425, 1594). CHeist-V #13; H357 # 74.– de Vooys, p. 179. (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 292..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018546 Dialogus miraculorum: V, 8
- TE018547 Dialogus miraculorum: V, 9
- TE018548 Dialogus miraculorum: V, 10
- TE018549 Dialogus miraculorum: V, 11
- TE018550 Dialogus miraculorum: V, 12
- TE018551 Dialogus miraculorum: V, 13
- TE018552 Dialogus miraculorum: V, 14
- TE018553 Dialogus miraculorum: V, 16
- TE018554 Dialogus miraculorum: V, 17
- TE018555 Dialogus miraculorum: V, 18
- TE018556 Dialogus miraculorum: V, 19, 1
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.