Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 14
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale : De qua nobis retulit eiusdem coenobii magistra...
Stuben (Insula St. Nicolai), couvent augustinien de femmes en Rhénanie-Palatinat, fondé au début du XIIe siècle.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XIV De obsessa, quae in Insula sancti Nycholai prodidit reliquias.
In festo Omnium Sanctorum hoc anno cum essem cum Priore meo in Insula sancti Nycholai, quae vulgo Stupa vocatur, et est monasterium sanctimonialium, vidimus ibi puellam ante adventum nostrum obsessam, sed tunc tam beneficio reliquiarum quam sororum orationibus liberatam. De qua nobis retulit eiusdem coenobii magistra, femina religiosa, quod die quadam, dum crudeliter ab immundo spiritu discerperetur, volens quidam clericus honestus illum probare, saccellum spinarum Dominicae coronae de tabula aurea, ea nesciente, tollens, et manu clausa super caput obsessae tenens, maximos ei clamores excitavit. Cui cum dicerent circumstantes, causam furoris eius ignorantes, quid clamas, diabole, quid habes? respondit: Hoc quod fuit in capite Altissimi, hoc caput meum deprimit et pungit, et dicitis mihi quid clamas? Et aedificati sunt valde circumstantes, maxime sorores, duplicis rei habentes verum experimentum, videlicet quod spinae essent verae, et quod femina veraciter obsessa esset a daemone. Quod si minus haec duo tibi sufficiunt exempla, recordare trium illorum daemoniorum in capitulo primo et secundo atque tertio distinctionis tertiae.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #4839 : Thorns of Christ’s crown. A bag containing some thorns from Christ’s crown was held over the head of a possessed woman. CHeist-V #14 .– de Vooys, p. 179. (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 292-293..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018547 Dialogus miraculorum: V, 9
- TE018548 Dialogus miraculorum: V, 10
- TE018549 Dialogus miraculorum: V, 11
- TE018550 Dialogus miraculorum: V, 12
- TE018551 Dialogus miraculorum: V, 13
- TE018552 Dialogus miraculorum: V, 14
- TE018553 Dialogus miraculorum: V, 16
- TE018554 Dialogus miraculorum: V, 17
- TE018555 Dialogus miraculorum: V, 18
- TE018556 Dialogus miraculorum: V, 19, 1
- TE018557 Dialogus miraculorum: V, 19, 2
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.