Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 20
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XX* De haeresi Valdosiana in civitate Metensi.
Paucis annis elapsis, sub Episcopo Bertrammo, viro valde literato, orta est
haeresis Valdosiana in civitate Metensi, hoc modo. Cum
idem Antistes in festivitate quadam populo in ecclesia praedicasset, duos homines ministros diaboli in
turba stare conspiciens, ait: Video inter vos nuncios diaboli. Ecce illi sunt,
digito eos ostendens, qui me praesente in
Monte Pessulano propter haereses damnati sunt et
eiecti. Qui Episcopo durius responderunt, habentes in comitatu suo scholarem, qui
more canino contra eum latrabat, iniuriis eum lascesciens. Egressi vero de ecclesia,
multitudinem populi circa se congregantes, errores suos illis praedicaverunt
Quibus cum quidam ex clericis dicerent: Vos domini, nonne Apostolus dicit: Quomodo praedicabunt, nisi mittantur? volumus scire quis vos miserit huc praedicaren;
responderunt illi: Spiritus. Non enim poterat illis Episcopus vim inferre propter
quosdam potentes civitatis, qui eos in odium Episcopi fovebant, eo quod quendam
usurarium deunctum ipsorum cognatum de atrio ecclesiae eiecisset. Revera missi
fuerant a spiritu erroris, per quorum ora haereses Valdosianae, ab uno eorum sic
dictae, in eadem civitate sunt seminatae, et necdum prorsus exstinctae.
NOVICIUS: Heu quod tot hodie haereses sunt in ecclesia.
MONACHUS: Hoc furor et
malitia diaboli effecit.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #2556 : Heretics, Waldensian. The Waldensian heretics were protected by powerful citizens who wished to spite the bishops. CHeist-V #20 . (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Caesarius Heisterbacensis, Homiliae de infantia Servatoris [éd. J.A. Coppenstein, 1615], I, p. 138-139.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. p. 299-300..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018553 Dialogus miraculorum: V, 16
- TE018554 Dialogus miraculorum: V, 17
- TE018555 Dialogus miraculorum: V, 18
- TE018556 Dialogus miraculorum: V, 19, 1
- TE018557 Dialogus miraculorum: V, 19, 2
- TE018558 Dialogus miraculorum: V, 20
- TE018559 Dialogus miraculorum: V, 21, 1
- TE018560 Dialogus miraculorum: V, 21, 2
- TE018561 Dialogus miraculorum: V, 21, 3
- TE018562 Dialogus miraculorum: V, 21, 4
- TE018563 Dialogus miraculorum: V, 21, 5
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.