Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 29, 3
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
L'abbaye du Val-Dieu situé à Aubel, dans le pays de Herve, dans la province de Liège (Belgique), fut fondée aux environs de 1215 comme fille d'Eberbach.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXIX De Abbate sanctae Agathae, monacho et converso eius, qui videntes diabolum defecerunt.
Ante hos annos duodecim Wilhelmus Abbas de sancta Agatha Dioecesis Leodiensis,
quae est domus ordinis Cisterciensis, dum tempore quodam iturus esset
Eberbachum, ad quam
pertinet domus illa, venissetque Coloniam, dixit monacho suo atque converso
Adolpho nomine: Opus est misericordiae, ut videamus obsessam illam, germanam
scilicet talis conversi nostri de Eberbacho, ut per nos eius ille statum cognoscat. Quod
cum illis placuisset, et domum, in qua illa cum multis et inter multos sedens
erat, intrassent, cum Abbas nescio unde eam interrogaret, et illa nihil omnino responderet, subiunxit: Vis
aliquid mandare fratri tuo? Illa obmutescente, adiecit Abbas: Adiuro te per eum
quem hodie in missa tractavi, ut respondeas mihi. Mox diabolo obediente, et per os
feminae ad interrogata respondente, rogatus est Abbas tam a converso quam a
monacho, ut illam super solarium duceret, quatenus privato eius uti possent
colloquio. Quod cum factum esset, et de diversis ab Abbate diabolus
interrogaretur, et respondendo nimis mentiretur, ait: Adiuro te per Altissimum,
ut non nisi vera mihi respondeas. Quod cum promisisset, iussit monachum atque
conversum paululum secedere.
Quem cum interrogasset de statu quarundam animarum tam
apud Eberbachum quam apud sanctam Agatham nuper defunctorum, ita probabiliter de
singulis, quos tamen nunquam femina viderat, disseruit, ut Abbas de veritate nihil ambigeret.
Dicebat, tales et tales esse in gloria, alios adhuc in poenis retineri. Pro quibus Abbas orationes instituit speciales.
Instruxit eum et de aliis multis, ita ut vehementer miraretur. Postea rogatus a
converso, ut sibi soli cum solo loqui liceret, et hoc Abbas annuens, cum monacho
paululum secederet, ait conversus: Sicut praecepit tibi Abbas meus, videlicet ut
ci non nisi vera ad interrogata responderes, ita te moneo, ut si aliquid nosti in me, quod nocivum sit animae meae, dicas mihi in
instanti hora. Respondit diabolus: Novi. Heri
Abbate tuo ignorante, duodecim denarios apud Traiectum accommodasti a tali femina
et in tali loco, misistique illos panniculo inligatos in sinum tuum satis
profunde. Quod quidem verum fuerat. Nam idem conversus, sicut retulit, ista cogitavit: Si Abbas tuus alicubi te forte miserit, solidum istum ad expensas habebis. Qui
ait: Nosti aliquid amplius? Dicente diabolo, novi te furem esse; respondit
conversus: Ex quo veni ad ordinem, nullius mihi furti conscius sum. Tunc ille:
Ego tibi furtum tuum ostendam. Quando cara illa fuerunt tempora, annonam et
quaedam alia, quae monasterii tui fuerunt, et non tua, pauperibus erogabas.
Respondente converso, non putavi huiusmodi
misericordiae opera peccatum esse; ait daemon: Sunt per meam veritatem, quia
sine licentia facta, nec aliquando inde susurrasti, susurrium confessionem
appellans. Mox conversus ad Abbatem descendit, in
locum secretum illum traxit, et quae sibi fuerant a diabolo obiecta, per humilem
confessionem aperiens, condignam poenitentiam suscepit. Tunc ad obsessam rediens,
et si adhuc aliquod in se sciret peccatum, obsidentem adinterrogans, audire meruit: Per iudicium meum nihil modo de te
novi, quia mox ut genua tua ad susurrium inclinasti, omnia mihi prius scita
subtraxisti.
NOVICIUS: In hoc facto satis ostensa sunt tam praesentia daemonis
quam virtus confessionis.
MONACHUS: Satis de talibus in distinctione confessionis
dictum est. Post haec daemon adiuratus ab Abbate ut exiret, respondit: Quo ibo?
Dicente Abbate, ecce os meum aperio, si potes ingredere; ait: Non possum
intrare, quia Altissimus hodie intravit. Tunc Abbas: Ascende super hos duos
digitos, pollicem et indicem ei offerens. Non valeo, inquit, quia hodie Altissimum
tractasti. Dixerat enim missam Abbas de
mane. Insistente eo ut exiret, respondit: Nondum vult Altissimus. Adhuc duobus
annis ero in ea; post haec in
via illius Jacobi liberabitur. Quod ita factum est. Deinde rogatus est Abbas tam a
monacho quam a converso, ut diabolo praeciperet, quatenus se eis in sua forma
naturali ostenderet. Respondente Abbate, non hoc mihi bonum videtur, sufficiat
vobis quod hucusque ei praecepimus; illis obstinatius ut fieret insistentibus,
tandem victus ait: Praecipio tibi in virtute Christi, ut in tua naturali specie
nobis appareas. Respondente illo, non vultis carere nisi me videatis? et Abbate
dicente, non; coepit mulier in oculis eorus turgescere, et ad instar turris
ascendere, ita ut oculi eius scintillarent, atque ad similitudinem fornacis
fumigarent. Quibus visis, territus ruit in extasim monachus, factus est extra
sensum conversus, et nisi Abbas, qui eis constantior erat, diabolo ut pristinam formam resumeret, ocius praecepisset,
similem mentis defectum incurrisset. Si his
verbis meis minus credis, interroga illos, adhuc, ut opinor, vivunt, viri
religiosi sunt, non tibi dicent nisi meram veritatem. Diabolus vero praecipienti
obediens, et ad priorem speciem vultum feminae reducens, ait Abbati: Nunquam tam
stultum praeceptum praecepisti. Pro certo
scias, quia si hodie divinis non
communicasses mysteriis, nullus vestrum ulli homini quae hodie vobis ingessissem,
diceret. Putas quod possit me homo videre et vivere? Nequaquam. Homines qui erant
inferius exspectantes, strepitum superius audientes, ascenderunt, et
conversum cum monacho semimortuos reperientes, aqua refocillaverunt, et inter
manus illos deportaverunt. Tunc diabolus dixit Abbati: Quo iturus es modo?
Respondente Abbate, Eberbachum; subiunxit ille: Ego etiam in Sueverbacho fui, et satis ibi trufavi, yronice
nomini alludens. Erat enim post illa tempora, quando conversi se ordini opposuerant.
Tam horrendus et tam venenatus est daemonum aspectus, ut non solum sanos infirmet,
sed nonnunquam etiam interficiat.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1634 : Devil (demon) speaking through woman. A abbot tells a devil who is speaking through a woman to show himself in his natural form. He does so causing all those present to faint. Caes. V, 29bis. (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 314..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018568 Dialogus miraculorum: V, 26
- TE018569 Dialogus miraculorum: V, 27
- TE018570 Dialogus miraculorum: V, 28
- TE018571 Dialogus miraculorum: V, 29, 1
- TE018572 Dialogus miraculorum: V, 29, 2
- TE018573 Dialogus miraculorum: V, 29, 3
- TE018574 Dialogus miraculorum: V, 30
- TE018575 Dialogus miraculorum: V, 31
- TE018576 Dialogus miraculorum: V, 32
- TE018577 Dialogus miraculorum: V, 33
- TE018578 Dialogus miraculorum: V, 34
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.