Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 44, 4
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale : Referam tibi quod mihi sanctimonialis quaedam retulit, coacta a sua abbatissa.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XLIV De Eufemia sanctimoniali, quam diabolus infestavit.
Cum esset eadem sanctimonialis puella parvula in domo patris sui, diabolus illi
saepius in diversis formis visibiliter apparuit, et teneram eius aetatem diversis
modis terruit ac contristravit. Quae cum incurrere timuisset amentiam, ad ordinem
nostrum converti proposuit, verbis voluntatem exprimens. Nocte quadam in specie
viri diabolus illi apparens, conversionemque dissuadens ait: Eufemia, noli converti, sed accipe virum iuvenem
pulchrumque, ut cum illo deliciis mundi fruaris. Vestes enim pretiosae et cibaria
delicata non deerunt tibi. Si autem intraveris ordinem, semper eris misera et
pannosa, famem, sitim frigusque patieris, nec unquam de cetero bene tibi erit in
hoc saeculo. Ad quod illa respondit: Quid de me tunc erit, si in illis deliciis,
quas tu mihi promittis, mortua fuero? Ad quod verbum diabolus nullum quidem responsum dedit, sed puellam
rapiens, et usque ad fenestram solarii in quo iacebat deportans, praecipitare eam
conabatur. Quae cum angelicam salutationem diceret, inimicus eam dimisit, et ait:
Si ieris ad claustrum, semper tibi adversabor. Quod si in hac hora mulierem illam
non invocasses, occidissem te. Et hoc dicto, virginem valde comprimens, in canem
maximum transmutatus, de fenestra exsilivit, et nusquam comparuit. Sicque ad invocationem Dei genitricis et Virginis virgo liberata
est. Quam infestus conversis sit diabolus, et quam multis quamque diversis modis
illos vexet et impediat, sequentia declarabunt. Cum praedicta puella fuisset
monacha effecta, nocte
quadam cum in lecto iaceret, et iacendo vigilaret, vidit circa se plures daemones
in specie virorum. Ex quibus unus aspectu teterrimus stabat ad caput eius, duo ad
pedes, quartus ex latere contra eam. Qui clara voce ad alios clamabat: Quid
statis? Tollite illam totaliter sicut iacet, et venite. Responderunt illi: Non
possumus. Invocavit enim mulierem illam.
NOVICIUS: Quid est quod daemones matrem
sui Creatoris nominare praesumserunt nomine tantum conditionis, et non honoris?
Mulier nomen est corruptionis et naturae, Virgo, vel Maria, sive Dei genitrix,
nomina sunt gloriae.
MONACHUS: Non sunt ausi, quia indigni, ore polluto nomen
integritatis vel gloriae nominare. Idem tamen daemon post verba angelicae
salutationis, puellam brachio dextro traxit, et trahendo in tantum compressit, ut
compressionem tumor, et tumorem sequeretur livor. Quae cum haberet sinistram liberam, et nimia simplicitate
non est ausa se signare per illam, putans signum manus sinistrae nihil sibi
prodesse. Cogente tamen necessitate, per eandem manum crucem sibi impressit, et
daemones fugavit. Liberata ab illis, pene exanimis ad lectum cuiusdam sororis
cucurrit, et fracto silentio, quid viderit vel quid passa sit, illi intimavit.
Quam, sicut mihi retulit beatae memoriae domina Elizabeth, eiusdem coenobii
Abbatissa, sorores in lecto suo ponentes, et principium Evangelii Johannis super eam legentes, mane regyratam
invenerunt. Anno vero sequenti intempesta nocte cum eadem sanctimonialis in stratu
suo iacens vigilaret, vidit eminus duos daemones in specie duarum sororum plurimum
sibi dilectarum. Cui cum dicerent : Soror
Eufemia, surge, veni nobiscum in cellarium dimittere cervisiam conventui; illa
habens eas suspectas, tum propter tempus intempestivum, tum propter fractum
silentium, horrere coepit, operimento caput involvens, nihilque respondens.
Statim unus spirituum malignorum propius
accedens, et manum pectori eius imponens, ita illud compressit, ut sanguis
concitatus per os et nares eius largiter efflueret. Sicque daemones illi formas
caninas assumentes, de fenestra exsilierunt. Sorores ad matutinas surgentes, cum
illam in defectu cernerent, utpote pallidam et exsanguem, causam per signa
sciscitatae sunt. Quam cum ex eius relatione cognovissent, satis turbatae sunt tam
de daemonum crudelitate quam de virginis vexatione. Ante hoc biennium, cum
conventui novum factum fuisset dormitorium, et lecti in eo dispositi, vidit eadem
sanctimonialis daemonem in specie homuncionis deformis satis et inveterati, omne
dormitorium circuire, et lectos singulos tangere, quasi diceret: Loca singula
diligenter notabo, quia non erunt absque visitatione mea.
NOVICIUS: Quid est quod
pius Dominus puellas tam teneras et tam mundas, a duris et immundis spiritibus tam
crudeliter vexari sinit?
MONACHUS: Amaro poculo ut nosti praelibato, dulce plus
dulcescit; et colore nigro substrato, albus amplins clarescit. Lege Visiones
Witini, Godescalci, et aliorum, quibus concessum est videre poenas malorum et
gloriam electorum, pene ubique visio poenalis praecedit. Volens Dominus sponsae
suae secrets deliciarum suarum ostendere, bene eam prius permisit aliqulibus
visionibus horrendis tentati, ut
postmodum amplius mereretur laetificari, sciretquo distantiam inter dulce et
amarum, lucem et tenebras.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 330..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018587 Dialogus miraculorum: V, 43
- TE018588 Dialogus miraculorum: V, 44,1
- TE018589 Dialogus miraculorum: V, 44, 2
- TE018590 Dialogus miraculorum:
- TE018591 Dialogus miraculorum: V, 44, 3
- TE018592 Dialogus miraculorum: V, 44, 4
- TE018593 Dialogus miraculorum: V, 45,1
- TE018594 Dialogus miraculorum: V, 45, 2
- TE018595 Dialogus miraculorum: V, 46
- TE018596 Dialogus miraculorum: V, 47
- TE018597 Dialogus miraculorum: V, 48
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.