Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 45, 2
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Hoven : Couvent Marienborn (lat. Fons beatae Mariae) à Zülpich-Hoven en Rhénanie-du-Nord–Westphalie.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XLV De infestationibus Elizabeth sanctimonialis a diabolo.
In eodem monasterio, quod Hovene vocatur, sanctimonialis quaedam est Elizabeth nomine, quam saepe diabolus infestat. Die quadam in dormitorio illum videns, et quia ipse esset non ignorans, alapham illi dedit. Cui cum diceret: Ut quid tam dure me caedis? respondit illa : Quia saepe me turbas. Ad quod diabolus: Multo amplius hesterna die turbavi sororem tuam cantricem, non tamen me percussit. Satis quidem illa die turbata fuerat. Ex quo colligitur, quod ira, rancor, impatientia et alia huiusmodi vitia saepe ex immissione sint diaboli. Alia vice cum eadem Elizabeth, matutinis nimis tardatis, opere ut post apparuit diaboli, ad campanam festinaret, candelamque ardentem in manu portaret, iam intratura fores oratorii, daemonem in specie viri, tunica indutum cultellata, contra se stare conspexit. Putans aliquem intrasse virorum, territa retrorsum per gradus dormitorii cecidit, ita ut per aliquot dies tam ex repentino terrore quam ex lapsu langueret. Nam et Abbatissa ex eodem casu stupefacta infirmitatem concepit. Quae dum causam illius lapsus atque clamoris ab ea sciscitata fuisset, et illa visionem exposuisset, adiecit: Si scivissem quod diabolus fuisset, et non homo, bonam illi alapham dedissem. Jam enim accinxerat fortitudine lumbos suos, et contra diabolum roboraverat brachium suum.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 331..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018589 Dialogus miraculorum: V, 44, 2
- TE018590 Dialogus miraculorum:
- TE018591 Dialogus miraculorum: V, 44, 3
- TE018592 Dialogus miraculorum: V, 44, 4
- TE018593 Dialogus miraculorum: V, 45,1
- TE018594 Dialogus miraculorum: V, 45, 2
- TE018595 Dialogus miraculorum: V, 46
- TE018596 Dialogus miraculorum: V, 47
- TE018597 Dialogus miraculorum: V, 48
- TE018598 Dialogus miraculorum: V, 49
- TE018599 Dialogus miraculorum: V, 50
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.