Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 50
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
L’abbaye bénédictine de Burtscheid située en Allemagne à Burtscheid (Borcette), près d'Aix-la-Chapelle.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM L De inclusa, quae daemones vidit super scapulas monachorum de Porceto.
Inclusa quaedam admodum religiosa Aquisgrani manet, satis mihi nota, cuius nomen
supprimo, ne ei causa fiam persecutionis. Haec ante reclusionem, cum adhuc esset
in aetate puellari, et in habitu saeculari, religiosa tamen, in humeris et in
scapulis monachorum de Porceto deambulantium in oratorio daemones in formis
symearum atque cattorum residere conspexit. Et
quia quosdam ex illis iam per consensus
vitiorum captivos tenebant, ad quemcunque locum sive personam phantasmata
respiciebant, monachorum oculi sequebantur, et secundum levitates illorum gestus
istorum formabantur. Vidit adhuc quod horribilius erat. Quosdam ex
illis canes magni et tetri antecedebant, ita ut catenae, quae in eorum collis
videbantur, etiam colla monachorum ambirent, quibus ad sua ludibria illos
trahebant.
NOVICIUS: Heu quod homines ad imaginem et similitudinem Dei creati, et
dignitate ordinis etiam hominibus maiores effecti, qui spiritibus immundis
imperare debuerant, ab ipsis propter malam vitam tam viliter illuduntur.
MONACHUS
: Hoc est quod Psalmista conqueritur dicens: Homo cum in
honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et
similis factus est illis.
NOVICIUS:
Videtur mihi ex supradictis, quod quandoque
homo diabolo materiam det tentandi.
MONACHUS: Hoc verum esse, uno tibi ostendam
exemplo.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1644 : Devils (demons) as cats and dogs. A woman hermit sees demons in the shapes of cats, dogs, and apes sitting on the shoulders of the monks and imitating them. CHeist-V #50; cf. H486 # 82, H644 # 30. (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 334..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018594 Dialogus miraculorum: V, 45, 2
- TE018595 Dialogus miraculorum: V, 46
- TE018596 Dialogus miraculorum: V, 47
- TE018597 Dialogus miraculorum: V, 48
- TE018598 Dialogus miraculorum: V, 49
- TE018599 Dialogus miraculorum: V, 50
- TE018600 Dialogus miraculorum: V, 51
- TE018601 Dialogus miraculorum: V, 52
- TE018602 Dialogus miraculorum: V, 53
- TE018603 Dialogus miraculorum: V, 54
- TE018604 Dialogus miraculorum: V, 55
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.