Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 54
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale : Retulit mihi quaedam religiosa sanctimonialis ordinis nostri...
Walberberg, abbaye cistercienne de moniales en Rhénanie-du-Nord-Westphalie. Fondée en 1198, le couvent de Walberberg entretenait des relations étroites avec l'abbaye de Heisterbach.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM LIV Quod conventum Montis sanctae Walburgis irrisit.
Retulit mihi quaedam religiosa sanctimonialis ordinis nostri, Petrissa nomine,
quod cum staret in quadam sollemnitate ad matutinas a ceteris sororibus semota, et
aliis valide psallentibus, in gratiarum actionem erumperet dicens: Benedictus
sis, Domine, quod iste dilectus conventus tam devote te laudat, tu illis retribuas
; mox audivit strepitum horridum, quasi
alicuius de retro ad conventum properantis, claraque voce dicentis: Hoc fiet pro
Deo, orationem eius subsannans. Et inhorruerunt continuo omnes capilli capitis eius.
NOVICIUS: Saepe subitus horror invadit
me, tam in choro quam in reliquis locis. Quae tibi videtur huius horripilationis
esse ratio?
MONACHUS: Ex praesentia daemonum est. Natura canis, qui lupum
insequi consuevit, talis est, ut eum ex quadam vi naturae iuxta se sentiat, cum
tamen oculis illum non videat. Et quia inter eos odium naturale est, statim turbatur et
latrat. Sic est inter hominem et diabolum. Inimicitias posuit inter eos Dominus.
Unde vae homini, qui cum illo pacificatur. Semper calcaneo eius diabolus
insidiatur. Et licet cum homo exterior non
videat, interior, id est, spiritus,
spiritus illius maligni iuxta se
praesentiam bene sentit. Quid ergo mirum si tunc turbatur, si horrorem patitur?
Hoc verum esse, sub exemplo tibi demonstrabo.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #4394 : Singing of nuns mocked by demon. CHeist-V #54 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 337..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018598 Dialogus miraculorum: V, 49
- TE018599 Dialogus miraculorum: V, 50
- TE018600 Dialogus miraculorum: V, 51
- TE018601 Dialogus miraculorum: V, 52
- TE018602 Dialogus miraculorum: V, 53
- TE018603 Dialogus miraculorum: V, 54
- TE018604 Dialogus miraculorum: V, 55
- TE018605 Dialogus miraculorum: V, 56
- TE018606 Dialogus miraculorum: VI, 2
- TE018607 Dialogus miraculorum: VI, 3
- TE018608 Dialogus miraculorum: VI, 4
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.