Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 5, 15
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Témoignage personnel: nobis videntibus.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM V Vita domini Ensfridi Decani sancti Andreae in Colonia.
Igitur Ensfridus de Episcopatu Coloniensi oriundus fuit, vir simplex et rectus et
in misericordiae operibus praecipuus. Qualis eius vita ante sacerdotium fuerit,
vel quid in adolescentia egerit, nescio. Quod autem cum illo creverit et
convaluerit miseratio, ex
actibus eius sequentibus colligo. Quod docilis
fuerit ingenio, sollicitus in discendo, effectus comprobavit. Adeo enim in
puerilibus fundatus erat, ut, sicut ab eo audivi, iuvenis scholas regeret, et
plurimos tam verbo quam exemplo, non solum ad discendum, sed, quod pluris est, ad bene vivendum informaret. Ordinatus sacerdos,
ecclesiam in Sigeberg, parochiam scilicet bonam, id est, oblationibus pinguem,
regendam suscepit, in qua scientiam in actum produxit. Foris non mansit
peregrinus, ostium eius patuit viatori. Pater
erat viduarum, consolator orphanorum, lima peccatorum. Nam cum in domo eius plures
nutrirentur scholares, et esset columbinae simplicitatis, tempore illo, quo matura
erant cerusa, dicebat cellerario suo: Bone,
licentia pueris, ut ascendant arbores, ut de cerusis
comedant, quantum volunt et quantum possunt, nec est necesse te alia eis dare
cibaria, quia in nullo cibo tantum delectantur. Non hoc dicebat ex aliqua
tenacitate, sed ex multa cordis sui pietate. Quod cum per dies aliquot factum fuisset, et licentia
concessa pueris sicut pueris placuisset, ait illi cellerarius: Certe, domine, nisi
pueri aliis utantur etiam cibariis, cito deficient.
Et acquievit statim. Post haec factus est Coloniae in
ecclesia sancti Andreae canonicus, et non multo post, ob vitae meritum, in Decanum
sublimatus. Qui licet vitae esset irreprehensibilis, et polleret virtute castimoniae, maxime tamen fervebat in operibus
misericordiae. In parochia sancti Pauli, quae attinet ecclesiae sancti Andreae,
pauper vidua non fuit, cuius lares ignoraret, quam suis eleemosynis non visitaret.
Tantum panis ex eius mensa ostiatim mendicantibus dabatur, tantum aeris ex eius
manibus in gazophilacium Christi, id est, in manus
pauperum, mittebatur, ut multi, qui eius annuos redditus noverant, mirarentur.
Habebat autem cognatum, Fredericum nomine, eiusdem
ecclesiae canonicum, officio cellerarium. Iste avunculum saepius arguere consuevit
de indiscreta liberalitate, et ipse versa vice increpabatur ab illo de nimia
parcitate. Habebant enim communes expensas, et idcirco satis gravabatur
Fredericus, quia quicquid rapere poterat Decanus, occulte dabat pauperibus.
Tempore quodam idem Fredericus de officio suo multos et magnos habens portos,
occidit, et in pernas formavit, easque in coquina tempori congruo reservandas suspendit. Quas Decanus frequeuter
intuens, earumque suspendio satis invidens, cum nullam ex eis a cognato petere
posset vel praesumeret, dolum sanctum,
dolum pium, dolum memoria dignissimum excogitavit. Quotiens neminem sensit esse in
coquina, ipsam latenter intrans, et nonnunquam nacta occasione pueros emittens,
scala suspensorium ascendit, et ex ea parte pernas, qua muro coniungebantur, omnes
pene usque ad medietatem incidit. Anteriorem vero integram reliquit, ut aliarum
incisiones celarentur. Ista faciebat per dies multos, carnes abscisas viduis,
egenis atque pupillis distribuens. Quid plura? Tandem furtum rei familiaris
cognoscitur, fur quaeritur, sed citius invenitur. Fuit clericus, silet Decanus, et
cum ille fratrum praebendam et totius anni subsidia se perdidisse conquereretur,
vir sanctus verbis quibus potuit eum lenire studuit, dicens: Bone cognate, melius
est ut modicum defectum patiaris, quam pauperes fame moriantur. Bene tibi Dominus restituet. Quibus verbis placatus
tacuit. Alio tempore eunte eo ad sanctum Gereonem, puto quod in sollemnitate
fuerit eiusdem Martyris, pauper eum importunis clamoribus sequebatur, et cum non
haberet quod illi dare posset, scholarem se sequentem paululum antecedere iussit.
Secedensque in angulum iuxta ecclesiam beatae Dei genitricis Mariae, ubi Episcopis
in die Palmarum consuetudinis est populo facere indulgentiam, quia aliam vestem
exuere non potuit, aspiciente paupere femoralia sua solvit, et cadere dimisit. Quae ille levans, gaudens discessit. Quam virtutem
cum vir sanctus occultare vellet, nutu Dei tali occasione posita est super
candelabrum, ut posteris esset in exemplum. Reversus a
sancto Gereone, cum ad prunas sederet, nec pelliceum se calefacturus secundum
consuetudinem levaret, dixit ei praefatus Fredericus: Levate pelliceum, et
calefacite vos. Erat enim frigus, et ipse senex homo erat. Respondente eo: Non
est necesse; subiunxit ille: Satis puto quod non habeatis bracas, hoc ipsum in
rubore vultus eius considerans. Tandem ille confessus est, sibi illas
delapsas fuisse, tacita virtute. Ad quod
verbum clericus risit, per cuius os haec publicata sunt.
NOVICIUS: Tale aliquid
non legitur in actis sancti Martini. Plus fuit
bracas dare, quam pallium dividere.
MONACHUS: Propter haec aliaque his similia
facta, quidam dixerunt, nunquam se
legisse de aliquo homine, qui tantae fuerit circa pauperes compassionis, tantae
misericordiae ac pietatis. Vestimenta sua pauperibus pene sine discretione
largiebatur, et cum algeret, aliaque mitterentur, de illis simile faciebat. Semper
habebat in corde illud Salvatoris: Date, et dabitur vobis.
Compassus est ei venerabilis plebanus sancti Jacobi, dominus Everhardus,
cuius memini in distinctione quarta capitulo nonagesimo octavo, quibus erat in
Domino cor unum et anima una. Cum vellet ei vestem
aliquam dare, ut illa diutius uteretur, dixit: Ego vobis hanc vestem
accommodabo.
NOVICIUS
: Puto quod multum liberalis fuerit circa hospites, qui sic profusus exstitit
circa pauperes.
MONACHUS: Quanta illos caritate susceperit, sequens narratio
declarabit. Cum die quadam viros religiosos, non mihi constat utrum fuerint
Cistercienses, vel Praemonstratenses, hospitio suscepisset, et cibi regulares deessent, piscesque non
haberet, dicebat coco suo: Pisces non habemus, monachi simplices sunt et
esuriunt, vade fac esicium, et ossibus eiectis,
cum piperamentis praepara, sicque appones et dices: Comedite de bono rumbo. Quod
cum factum fuisset, illi, sicut viri boni et simplices, boni sui hospitis ac
simplicis pium dolum non observantes, nihil etiam, tum propter regulare silentium,
tum propter conscientiam, interrogantes, apposita pro pisce comederunt. Scutella
pene evacuata cum unus auriculam porcinam reperisset, et socio, vidente Decano,
ostendisset, ille aliquid indignationis simulans
intulit: Comedite pro Deo, monachi non debent esse tam curiosi; rumbus etiam
aures habet. Humani generis inimicus diabolus, tantis virtutibus invidens,
illumque turbare volens, visibiliter tempore quodam se eius obtutibus obiecit, et
versibus his eum alloquens, disparuit:
Mors exemplificat, quod longius haud tibi restat Vita, nec incolumis amplius, Ensfrid, eris.
Vides quanta sit versuti diaboli stultitia? In quo virum sanctum putabat se
impedire, in hoc illum promovit. Nam postea circa annos triginta vixit, tanto in
operibus iustitiae ferventior, quanto prophetatus est morti fore vicinior. In quadam sollemnitate, cum eum
dominus Adolphus, maioris ecclesiae Decanus, postea Coloniensis Archiepiscopus, ad
convivium suum invitasset, renuit ille, dicens se magnos hospites habere. Dicta
missa, cum ad domum suam vir beatus festinaret, Godefridus eius concanonicus,
maioris Decani notarius, qui mihi
ista recitavit, de fenestra solarii Portae Clericorum respiciens, vidit plures
pauperes illum sequentes, ex quibus alii claudi, alii caeci fuere. Et cum non
possent transire lapides, qui plateam illic
dividunt, ipse, cum esset aetatis decrepitae, manum singulis porrigebat. Statim
clericus dominum suum ad fenestram vocans, ait: Ecce domine, isti sunt magni
hospites, quos Decanus meus dicebat se habere. Et non modicum aedificatus est
uterque. Aliud quoddam pietatis opus simile huic ego de illo vidi. In anniversario
domini Brunonis Coloniensis Archiepiscopi, ecclesiis conventualibus ad ecclesiam
sancti Pantaleonis Martyris, quam idem Bruno exstruxit, confluentibus, cum dicta pro anima eius missa, Priores,
secundum institutum, refectorium prausuri intrassent, dominum Ensfridum nescio
quot pauperes sequebantur usque ad ostium
refectorii. Quem cum refectorarius introducere vellet, pauperibus exclusis, commotus ille clamavit: Ego sine
istis hodie non intrabo. Noverat vir prudentissimus, pauperes esse amicos Dei, camerarios coeli, bene habens in memoria consilium
illud filii Dei: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis,
ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Hinc est quod tempore quodam, cum positus fuisset iuxta reliquias, monere intrantes ut darent eleemosynas ad
aedificia ecclesiae, cuius tunc custos erat, his verbis populum allocutus est:
Boni homines, bene videtis quam grandia disposita sint hic aedificia, bene quidem
facietis dando eleemosynas vestras ad illa, melius tamen et tutius in
pauperes eas locatis. Hane praedicationem
bonae memoriae Fredericus monachus noster intrans cum militibus ecclesiam sancti
Andreae tunc audivit, mihique postea saepius illam recitavit. Personas Deum
timentes, ut et ipse illarum meritis esset particeps, de suo stipendio pascere
curavit. Unde et venerabilem illam inclusam ordinis nostri, dominam Heylekam,
secundum nomen suum vere sanctam, cuius cella monasterio sancti Andreae
adhaerebat, de sua praebenda, quoad vixit, sustentavit. Aliorum enim eleemosynas
beata illa recipere recusavit. Solebat autem inopes appellare thesauros
coelestes, quos tinea non
demolitur et quos fures non effodiunt, neque furantur. Unde, sicut supra dictum est, multo illi amplior cura fuit de consolatione pauperum, quam de aedificiis,
vel thesauris et ornamentis perituris ecclesiarum. Pueros pauperes, manus
ulcerosas et valde neglectas habentes, quando secretius epulabatur, ad mensam suam
posuit, et de scutella sua comedere praecepit.
NOVICIUS: Satis admiror Decani
huius pietatem, humilitatem, simplicitatem.
MONACHUS: Audi unde amplius mireris.
Civis quidam Coloniensis, nomine Lambertus, familiaris illi erat, et in vicino
manebat. Iste cum die quadam cum supradicto Godefrido notario coenaret, et
confabularentur de eleemosynis domini Ensfridi, ait me audiente: Dicam vobis
qualiter me tractaverit. Tempore quodam invitaverat me et uxorem meam ad coenam
suam. Sedentibus nobis in mensa cum illo, diu eramus ferculum aliquod
exspectantes, nihil ante nos praeter solum panem habentes. Et quia bene noveram
consuetudines eius, vocavi ad me unum de pueris, in aure illi haec dicens: Die, bone, dabitur nobis aliquid ad comedendum
? Respondente illo: Nihil habemus, sufficienter enim vobis fuerat praeparatum,
sed dominus meus ante horam refectionis coquinam intravit, et praeparata, etiam
nobis reclamantibus, pauperibus divisit. Tunc ego subridens, eundem puerum ad
domum meam misi, et tantum est de cibariis allatum, ut omnibus convivis nostris
sufficeret. Die quadam cum coquinam eius intrassem, et anseres nescio quot
versarentur ad ignem, dixi in corde meo: Certe bene procurat familiam suam Decanus iste. Assatis vero anseribus ipse intravit, eisque excisis, et per scutellas ordinatis, viduis atque egentibus totaliter
misit. Saepe ei mittebantur anseres et pulli,
tum ex officio Decaniae, tum ex dono, quia multi eum venerabantur, cognoscentes
eius caritatem. Et quia multae fuerat pietatis: quicquid ex eis sive fratribus
sive aliis suis vicinis mittere voluit, ut statim comederent, non vivum, sed
occisum transmisit. Tantae, ut saepe dixi, circa pauperes compassionis fuit, ut quandoque faceret, quod secundum humanum
iudicium minus rectum videbatur. Civis quidam de Colonia, sicut mihi retulit
quidam ex Sacerdotibus sancti Andreae, uxorem propriam minus diligens, saepe illam
affligebat. Propter quod illa furata est ei pecuniam in bona quantitate. Cui cum
maritus crimen imponeret, et ipsa fortiter negaret, timens ab illo deprehendi,
pecuniam proiecit in cloacam. Postea dolens de facto, ad Decanum venit, furtum
furtique causam per confessionem aperuit, et satis puto virum sanctum illi
suasisse, ut pecuniam marito proderet; sed quia illa cum iuramento negaverat,
facere non audebat, timens propter hoc amplius affligi. Cui Decanus respondit: Si
potero pecuniam habere sine nota, vis ut detur pauperibus? Dicente illa, hoc
omnimodis desidero; post aliquot dies Decanus locutus est civi: Vis mihi
licentiam dare, ut purgari faciam cloacam tuam, et si aliquid mihi Dominus ibi
dederit, inde tollam? Sciens ille eum virum sanctum esse, cogitans etiam quia Deus aliquid ei revelasset,
licentiavit. Purgata est cloaca, inventa est pecunia, et infra paucos dies per
manus hominis Dei pauperibus erogata.
NOVICIUS: In hoc loco posset detractor
figere dentem.
MONACHUS: Tria videntur eum hic excusare a peccato. Primum, quod
pecunia eadem sicut mariti, ita et feminae fuit. Secundum, quod tamen perdita
fuit, quam propter confessionem prodere non licuit. Tertium, quod pauperibus cam
distribuit. Novissime caritas, quae eum ad hoc instigavit. Solent enim sacerdotes
saepe licentiare feminis, ut maritis suis
avaris et immisericordibus rapiant et indigentibus largiantur. Fecit et aliud
quiddam quod magis adhuc disputabile fuit.
Dum nihil haberet
ad comedendum, pistrinum fratrum intravit, et cum essent panes ordinati et
compositi in tabula ad deportandum, cuius essent illi vel illi pistorem
interrogavit. Expeditus de singulis a
pistore, panes illorum, quos noverat esse divites, in domum suam deportari iussit, dicens: Illi abundant, et ego nihil habeo
quod comedam.
NOVICIUS: Quomodo excusabitur hoc factum?
MONACHUS: Multa licent
sanctis, quae his qui sancti non sunt, non litent. Ubi spiritus Domini, ibi
libertas. Unde auctoritas: Habe
caritatem, et fac quicquid vis. Excusavit eum caritas, excusavit eum necessitas,
excusavit eum auctoritas, excusavit eum fraternitas. Caritas, quia consolatio
pauperum fecit illum egere. Necessitas vero,
quae legem non habet, de qua Rudolphus maioris
ecclesiae in Colonia Scholasticus sic discipulis suis dicere consuevit: Antequam
fame morerer, de pedibus raperem crucifixi quod
comederem. Excusavit eum quodammodo auctoritas, quia Decanus erat, et quasi pater
fratrum. Fraternitas, quia iudicabat omnia omnibus esse debere communia, sicut et
sua omnibus fecerat communia. Cum iam ex defectu corporis aetatisque senilis diem
mortis suae sibi imminere sentiret, ne pauperem spiritum aliqua terrena possessio
repatriantem oneraret, domum suam vendidit, pretiumque illius, non cognatis, non
amicis, sed Christi pauperibus propriis manibus divisit. Noverat enim concanonicos
manufideles, post mortem minus esse fideles. Cui cum diceret is qui domum emerat,
quidam ecclesiae illius sacerdos atque canonicus, nomine Conradus: Domine, ego
volo habere domum meam; respondit ille valde simpliciter: Bone Conrade, homo sum
decrepitus et senex, cito moriar, exspecta paululum, et bene habebis eam. Ubi vis ut maneam interim? Ille vir bonus, de
necessitate faciens virtutem, satis patienter obitum eius exspectavit. Tantae
igitur pietatis exstitit vir beatus, ut saepe in porticu ecclesiae sedens, cum
pauperes musso, quem de
nemore collegerant, oneratos praeterire cerneret, emerat ipse, non quod eo in aliquo indigeret, sed ut pauperes a labore
liberaret. De quo etiam retulit mihi Renerus monachus noster, quandoque eiusdem
ecclesiae Scholasticus, quod die quadam cum pauper quidam plurima flabella
portaret venalia in iam dicta porticu,
nec vendere posset, sibi illum dixisse: Renere, eme flabella ista. Cui cum
diceret: Domine, non eis indigeo; respondit ille: Eme ea, et da amicis tuis. Qui emit illa, sciens compassionem Decani sui
tantum esse in causa. Misericordiae visceribus ita abundavit, ut sustinere non
posset, in quantum vetare potuit, ut aliquis caederetur, vel iniuriaretur. Die
quadam cum in scholis clamores cuiusdam canonici, qui graviter excesserat, et a
quatuor scholaribus ad verberandum tenebatur, praeteriens audisset, scholas
anhelus intravit, et sicut leo accurrens, baculumque contra Scholasticum et suum
concanonicum nobis videntibus levans, puerum de manibus eius liberavit. Quid agis, inquit,
tyranne? Positus es, ut scholares doceas, non ut occidas. Ad quod verbum ille
confusus obmutuit. Quantae fuerit patientiae, lectio sequens declarabit. Die quadam sedente eo secundum consuetudinem
in ecclesia, sicut puto inter nonam et vesperam, Scothus quidam homo miserabilis
et frequenter ebrius, presbyteriique honore prorsus indignus, ad solum solus
accessit, et caputio illum trahens, extracto cultello minatus est ei dicens: Si
non dederis mihi aliquid, modo occidam te.
Nutu Dei canonicus quidam iuvenis et fortis superveniens, Scothum dure satis
abstraxit. Quem cum caedere vellet, morteque dignum iudicaret, compescuit eum vir
mitissimus dicens: Ne turberis, frater, vide ne laedas eum, in ioco enim fecit
hoc. Nemini reddidit malum pro malo, quia simplicitas columbina regnabat in illo.
Et cum esset, ut saepe dictum est, mirae misericordiae, fervebat tamen zelo iustitiae. Tempore quodam obviam habuit
Abbatissam sanctarum virginum undecim millium. Praecedebant illam clerici mantellis griseis monialium circumamicti, sequebantur
domicellae et pedissequae, verborum inutilium aerem replentes strepitu. Decanum vero
inopes sequebantur, eleemosynam ab illo postulantes. Accensus vero vir iustus zelo
disciplinae, cunctis audientibus exclamvit: O domina Abbatissa, mugis deceret
vestram professionem, plus vestram decoraret religionem, ut vos, sicut me,
sequerentur pauperes, non histriones. Et erubuit illa valde, nihil praesumens
tanto viro respondere. Tantus ei inerat amor iustitiae, ut die quadam cum nescio
quis ipso audiente loqueretur de mala vita clericorum, quasi ex abrupto
responderet: Unum est qualiter
vivant. Ac si diceret: De radice mala non potest surgere arbor bona. Noverat enim
paucos esse clericorum, qui canonice intrassent, ita ut non essent sanguinitae, id
est, a cognatis introducti, vel choritae, id est, per potentiam magnorum intrusi,
sive symoniaci, pecunia scilicet vel obsequiis intromissi.
NOVICIUS: Hoc vitium
his temporibus valde regnat in Clero.
MONACHUS: Verum est, maxime in illis
ecclesiis, in quibus praelati sine electione stipendia porrigunt. Rudolphus enim
Episcopus Leodiensis ita in symonia gloriabatur, ut tempore quodam, praebenda
cuiusdam ecclesiae suae a se
vendita, pecuniam ipsam in gremio suo teneret, et multis coram positis diceret: Ego valde Ecclesiam Leodiensem ditavi, ego
redditus illius ampliavi. Praebendam enim quam antecessores mei pro decem marcis
vendiderunt, ego ad quadraginta marcas perduxi. Et quia vir sanctus paucos
consideravit canonicas suas simpliciter intrare, paucos iudicavit in eis
simpliciter vivere. Habebat etiam cum zelo
iustitiae amorem et studium regularis disciplinae. Nam post eum usque ad haec
tempora non surrexit Decanus in illa ecclesia, sub quo tantum vigeret disciplina.
Etiam cum esset in aetate occidua, usque ad diem mortis suae, non patiebatur se
aliquam hebdomadam divini servitii praeterire. Saepe missam in conventu celebrans,
alienis brachiis ne caderet sustentabatur. Alleluia festivis diebus, sicut ceteri,
ad gradum ipse cantavit. Aliis exeuntibus de oratorio, ipse raro, nisi ad
prandendum, exivit; et ante altare sanctae crucis residens, illic horam horae
continuavit. Publice poenitentibus ita erat paratus, ut frequenter cum illis in
porticu sedens, chartulas legeret, consolationem impenderet, orationum suffragia
conscribi faceret. Tantae erat humilitatis,
ut cum omnium esset supremus tam aetate quam dignitate, exceptis praecipuis
sollemnitatibus, semper pene locum chori novissimum teneret. Vestimenta eius satis
erant despecta dt humillima, non grisea, non varia, sed ovina, eiusdem generis
pilleo utens.
NOVICIUS: Quid
est quod de tanto viro nullum refers miraculum?
MONACHUS: Quis maior Johanne
Baptista? Nullum signum fecisse legitur, quod
de Juda proditore Evangelium prodit. Unde
quibusdam nunc in Christi nomine miracula facientibus, ipse in fine dicturus est:
Nescio unde sitis; discedite a me omnes operarii
iniquitatis. Miracula de substantia
sanctitatis non sunt, sed signa sanctitatis. Volens Dominus militem suum emeritum
remunerare post laborem, tali illum ordine vocavit ad gloriam. In vigilia
Dominicae Resurrectionis, cum exspectaretur ad sollemne officium, eo quod
hebdomadarius esset, repente coepit viribus destitui. Vocatus est supradictus
Renerus, qui per tactum venae illius in ianuis mortem sentiens, de sacra inunctione eum monuit, modicum medicinae
confortativae ori eius imponens. Quam cum ille exspueret, et diceret: Ego
missam in conventu celebrabo; respondit:
Missa in hac vita nunquam celebrabitis. Quo audito, se inungi petiit, et cum
fratribus psalmos et letaniam decantavit. Circa horam nonam cum Christo reddidit
spiritum, sociandus spiritibus iustorum. Sequenti die post sanctum Pascha cum
tumularetur, dominus Everhardus sancti Jacobi plebanus, cuius vitam virtutibus
plenam in distinctione quarta capitulo nonagesimo octavo descripsi, in audientia
multorum tale de illo testimonium dedit: Hodie, inquit, hic terrae commendatur
caro sanctissima, quae super terram vixit. Et quia de miraculis quaestio fuit,
post mortem signis non caruit. Sacerdos quidam et stipendiarius ecclesiae, nomine
Adam, sicut mihi retulit ore suo, cum tempore quodam vehementissimo capitis dolore
torqueretur, ad sepulchrum eius accessit, et in hunc modum oravit: Domine,
inquit, propter merita sancti huius viri mitiga dolorem capitis mei. Qui mox
exauditus, sanus abcessit, qui infirmus accesserat. Multa adhuc alia fecit iustus
iste opera memoria digna, quae studio brevitatis sunt omissa.
NOVICIUS: Utinam
essent tales omnes Decani, tam simplices et tam sancti.
MONACHUS: Recordor nunc
alterius cuiusdam Decani, viri simplicis ac Deo digni, de cuius virtutibus quaedam
mihi nuper retulit magister Johannes Decanus Aquensis, de eadem civitate oriundus,
in qua idem iustus fuerat Decanus, quae tecum communicabo.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #4711 : Teaching better than beating. A monk prevented boys from being beaten by urging that they be taught, not beaten, by their teachers. CHeist-VI #515 . (© Frederic C. Tubach)
- BibliographyBibliographieBibliographieBibliografiaBibliografía:
-
- Greven Joseph, 1916. « Kleinere Studien zu Caesarius von Heisterbach », dans Annalen des historischen Vereins für den Niderrhein, 99, 1916, p. 1-35. esp. p. 23-27..
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 353..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018618 Dialogus miraculorum: VI, 5, 10
- TE018619 Dialogus miraculorum: VI, 5, 11
- TE018620 Dialogus miraculorum: VI, 5, 12
- TE018621 Dialogus miraculorum: VI, 5, 13
- TE018622 Dialogus miraculorum: VI, 5, 14
- TE018623 Dialogus miraculorum: VI, 5, 15
- TE018624 Dialogus miraculorum: VI, 5, 16
- TE018625 Dialogus miraculorum: VI, 5, 17
- TE018626 Dialogus miraculorum: VI, 5, 18
- TE018627 Dialogus miraculorum: VI, 6, 1
- TE018628 Dialogus miraculorum: VI, 6, 2
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.