Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 9, 1
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
L’abbaye bénédictine de Burtscheid est située près d'Aix-la-Chapelle.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM IX De monacho de Porceto.
Porceto monachus quidam fuit tantae simplicitatis, ut singulis pene diebus in balneis, quae ibi aide ostium monasterii naturaliter calent, inter pauperes sederet, et pauperum dorsa fricaret, capita ablueret, vestimenta mundaret. Pro qua re cum tam ab Abbate quam a fratribus crebrius et acrius argueretur, non propter hoc dimisit, sed his verbis valde simpliciter respondit: Si ego modo desisterem, quis pauperibus ista exhiberet? Quod si alius, quem simplicitas excusare non posset, talia praesumsisset contra Abbatis sui imperium, haud dubium quin Deum graviter offendisset. Melior est enim obedientia, quam stultorum victimae. Quod autem praedicti simplicis opera Deo placuerint, sequens miraculum declatabit. Tempore quodam cum orationis causa isset Coloniam, in domo cuiusdaim Abrahae hospitatus est. Nocte eadem cum signum matutinarum pulsaretur in ecclesia beati Petri, surrexit, illucque festinans, cum solarii fenestram, in quo dormiebat, vidisset apertam, ostium esse putans, per eam exivit, sicque mirabiliter depositus ad ecclesiam pervenit. Finitis matutinis rediens, cum ad ianuam domus pulsaret, et interrogaretur ab intromittentibus, unde veniret vel ubi exivisset, ex eius responsione, quod non per ostium, sed per fenestram egressus fuerit, cognoverunt. Ipse sibi tamen eiusdem miraculi conscius non fuit. Et cum eadem fenestra, bene mihi nota, satis alta sit, haud dubium quin a sanctis angelis depositus sit, ut impleretur in eo quod de capite scriptum est: Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum. Quam fidus custos simplicium sit Dominus, sequens ostendet relatio.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #446 : Backs of poor washed. A simple monk washed the backs of the poor in front of the monastery. CHeist-VI #9 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 360..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018630 Dialogus miraculorum: VI, 7, 1
- TE018631 Dialogus miraculorum: VI, 7, 2
- TE018632 Dialogus miraculorum: VI, 7, 3
- TE018633 Dialogus miraculorum: VI, 7, 4
- TE018634 Dialogus miraculorum: VI, 8
- TE018635 Dialogus miraculorum: VI, 9, 1
- TE018636 Dialogus miraculorum: VI, 9, 2
- TE018637 Dialogus miraculorum: VI, 10, 1
- TE018638 Dialogus miraculorum: VI, 10, 2
- TE018639 Dialogus miraculorum: VI, 10, 3
- TE018640 Dialogus miraculorum: VI, 10, 4
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.