Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 12
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale: Retulit mihi Constantinus monachus noster...
Jean de Saint-Victor de Paris, dit Jean le Teutonique (abbé de 1203 à 1229).
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XII De Philippo Rege Francorum, qui in Abbatis sancti Victoris simptici taciurnitate aedificatus, adversarios eius compescuit.
Retulit mihi Constantinus monachus noster, quod eo tempore quo Parisiis in studio fuit, Johannes Abbas sancti Victoris, qui natione Teutonicus est, cum quibusdam nobilibus et magnis viris pro magno allodio coram Rege Philippo placitaverit. Qui cum secum adduxisset quosdam ex fratribus viros literatos et iurisperitos, haberentque adversarii advocatos in causis exercitatos, partibus hinc inde respondentibus, Abbas simpliciter sedens, nec unum verbum ad allegata respondit, ita ut magis videretur vacare orationi, quam litigationi. Hoc cum Rex considerasset, ait Abbati: Domine Abbas, quare vos nihil loquimini? Respondente Abbate multum leniter et valde simpliciter: Domine, nescio quid loqui; aedificatus Rex et compunctus subiecit : Revertimini vos in claustrum vestrum, et ego loquar pro vobis. Post quorum discessum Rex iram simulans, dixit militibus: Ego praecipio vobis sub interminatione gratiae meae, ne de cetero sanctum Abbatem istum inquietetis. Sicque factum est, ut bona quae fratres obtinere non poterant per multas querimonias, sola apud Regem obtineret Abbatis simplicitas. Et est impletum in eo illud Moysi: Alius pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Aliis tibi adhuc ostendam exemplis, qualem locum venerationis in corde eiusdem Regis virtus obtinuerit simplicitatis.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #3734 : Philip, King, defeated in trial. King Philip of France lost the trial of the holy abbot of St. Victor because of the latter’s silence. CHeist-VI #12 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 365-366..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018642 Dialogus miraculorum: VI, 10, 6
- TE018643 Dialogus miraculorum: VI, 10, 7
- TE018644 Dialogus miraculorum: VI, 10, 8
- TE018645 Dialogus miraculorum: VI, 10, 9
- TE018646 Dialogus miraculorum: VI, 11
- TE018647 Dialogus miraculorum: VI, 12
- TE018648 Dialogus miraculorum: VI, 13
- TE018649 Dialogus miraculorum: VI, 14
- TE018650 Dialogus miraculorum: VI, 15
- TE018651 Dialogus miraculorum: VI, 16
- TE018652 Dialogus miraculorum: VI, 17
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.