Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 14
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Probablement, Henri [Ier Troon], abbé de Saint-Denis (1204-1221). Un autre l’abbé de Saint-Denis contemporain de Philippe-Auguste fut Hugues VI du Milan (1197-1204).
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XIV Item de eodem Rege, qui simplicem monachum in Abbatem sancti Dyonisii promovit, praelatis ambitiosis prudenter amotis.
Ante hoc triennium, defuncto Abbate sancti Dyonisii gentis Francorum Apostoli, cum ditissima illa abbatia vacaret, et ad eam plures aspirarent, venit ad Regem saepedictum is qui in congregatione videbatur esse potior, Praepositus videlicet, pro abbatia supplicans, et dicens: Domine, ecce quingentas offero vobis libras, ut propitius mihi sitis in hac abbatia. Cui Rex nihil promittens, sed symoniacum muneris receptione quasi in arce spei ponens, respondit: Date pecuniam camerario meo secrete. Recedente igitur Praeposito, et quasi de Regio favore certificato, cellerarius, de his nihil sciens, eundem Regem adiit, et Praeposito similia petens, similem pecuniae quantitatem obtulit, a quo simile responsum accepit. Novissime venit thesaurorum infidus custos, et ipse pro abbatia Regi quingentas libras offerens. Cui sicut superioribus responsum est. Et licet Rex, sicut homo prudens, dissimularet, plurimum tamen ei displicebat trium illorum monachorum ambitio, et proprietatis vitium, imo tam exsecrabile furtum, sciens oblatam pecuniam monasterio fuisse subtractam. Praefixit tamen conventui diem, in qua eis Abbatem constitueret, eo quod abbatia in manus eius devoluta fuisset. Sedente Rege in Capitulo, verbis ad hoc idoneis praemissis, cum diligenter circumspiceret, et personas consideraret, tres praedicti monachi, Praepositus videlicet, cellerarius et sacrista, in summa exspectatione erant positi, singuli per momenta singula abbatiam sibi sperantes esse porrigendam. Et licet spes sancta non confundat, omnes tamen in sua exspectatione sunt confusi. Nam Rex videns monachum quendam simplicem in angulo Capituli residentem, et nihil minus quam de abbatia sperantem, inspiratione divina ut surgeret praecepit. Stante illo cum verecundia coram Principe, dictum est ei ab eodem Rege: Domine, en committo vobis abbatiam sancti Dyonisii. Quo audito, homo ille simplex cum Regi non assentiret, imo fortiter reclamaret, asserens se personam esse humilem, privatam et despectam, atque ad tantam dignitatem nimis indignam nimisque insufficientem, se vituperando apud Regem commendavit. Et coegit eum. Postea subiecit: Domine, ecclesia ista plurimis debitis est obligata, nec est unde solvantur. Cui Rex subridendo respondit: En in instanti mille quingentas libras vobis dabo, et cum necesse fuerit, vobis accommodabo pecuniam, insuper auxilium et consilium impendam. Praecepitque camerario suo praedictam pecuniam ei afferre. Adhuc puto vivit, et forte per eum domus illa melius regitur, quam per illos esset regenda, qui ad eius regimen aspiraverant. Occurrit mihi et simile huic.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #3393 : Monk, unassuming, promoted. Philip, King of France, promoted an unassuming monk to abbot of St. Denys over the heads of more ambitious candidates. Alpha # 716; CHeist-VI #14; 15; H358 # 87, H615 # 124; ML # 107; Recull # 637. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Compilacio singularis exemplorum [Upsalla, Bibl. univ., ms 523], 462° ; 552.
- Arnoldus Leodiensis, 2015. Alphabetum narrationum, Elisa Brilli (éd.), Turnhout, Brepols. 732.
- Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. 279.
- VI, 58.
- Major J., 1611. Magnum speculum exemplorum, Douai. Praelatus, 9..
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 367-368..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018644 Dialogus miraculorum: VI, 10, 8
- TE018645 Dialogus miraculorum: VI, 10, 9
- TE018646 Dialogus miraculorum: VI, 11
- TE018647 Dialogus miraculorum: VI, 12
- TE018648 Dialogus miraculorum: VI, 13
- TE018649 Dialogus miraculorum: VI, 14
- TE018650 Dialogus miraculorum: VI, 15
- TE018651 Dialogus miraculorum: VI, 16
- TE018652 Dialogus miraculorum: VI, 17
- TE018653 Dialogus miraculorum: VI, 18
- TE018655 Dialogus miraculorum: VI, 19
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.